{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 490.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 490.1-3","ref":"490.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/490.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/490.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/490.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Quoad Cometa rursum post duos annos, referens uidelicet menses duos, non in summo, sed in infimo iam aëre se monstrauit, tunc agnoscemus priorem Magi Cometam, motum eius prosequuti sunt, eoque duce Hierusalem quadraginta & uno peruenêre diebus. Non humanum iam amplius Regem quaerentes, sed diuinum. Videbant enim Cometae modum, motumque natuialem esse non posse. Quòd autem Magi uenerint, ortumque tanti Regis, & tempus Herodi narrauerint, non Euangelium tantum, sed etiam Macrobius testis esse potest, qui ait: Quum audisset Augustus inter pueros, quos in Syria Herodes ludaeorum rex iussit interfici, filium quoque eius occisum, ait: Praestat Herodis porcum esse, quàm filium. Nos igitur Cometam non naturalem, sed diuinum ab angelo Gabriele motum existimamus & insuper illustratum. Qui enim praecursorem Christi loannem nuntiauerat Zachariae, qui Christum nuntiauit Mariae, idem ortum Christi locumque portendit, & Gentibus, & per Gentes conuicit quoque ludaeos. Et sub forma stellae stellarum docuit studiosos, per stellae lumen à Sole susceptum duxit ad Solem. Gestabant Astronomi ad Regem natum aurum, quoniam Solarem existimabant: per Thus odoriferum, gratiam Veneris designabant: per Mirrham putrefactionis nesciam uitam louiam portendebant. Sed inte rim in aliud haec sunt conuersa mysterium. Nam Auro pauperem adiuuerunt. Mirtha tenerum corpus confirmauere: Thure stabulum condierunt. Aurum obtulere Regi: Sacerdoti Thus: Mirrham denique Deo. Probabile uerò est Cometam illum fuisse An gelum, ut sicut Tobiae iter Angelus sub humana figura direxit, sic inter Astrologorum Angelus sub forma stellae ad Christum quandoque direxerit. Nam, ut testatur Moses Aegyptius, doctorum doctissimus Hebraeorum, summa stellarum notitia eò perduxit Abraham, ut solus & primus seculo suo unam esse, primamque coelorum causam compre henderet, eamque suppliciter adoraret. Vnde effectum sit, uti deinde nactus à Deo fuerit gratiae lumen, & prophetiam. Sed redeamus ad Cometam. In hoc ipso apud Lucam Euangelistam, quo Christus noster nascitur, Angelus Domini Pastores lumine circunfulsit, nuntiauitque eius gaudium magnum, dicens: Hodie natus Seruator mundi.","prev":{"citation":"Opera omnia 489.5-8","label":"489.5 to 489.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/489.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/489.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 490.4-7","label":"490.4 to 490.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/490.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/490.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}