{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 491.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 491.1-4","ref":"491.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/491.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/491.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/491.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Quod enim in ea est intellectuale & inuisibile lumen, si quomodo traducatur in aerem, fit uisibile: in aerem quidem subtiliorem conspicuum sit beatis. In aerem denique densiorem ab alijs quoque uidetur. Diximus in superioribus Magos Hyerosolymam die post natiuitatem uigesimo primo uenisse: quando eo purificationis tempore iam absoluto obtulit Maria Filium templo. Quo igitur die Simeon & Anna Christum iam agnoscunt, eodem & Magi adhuc ignotum in Hierosolyma praedicant. Postridie uerò Bethlehem accedunt. Proinde quum loseph in accessu Magorum iubeatur cum puero fugam arripere, ideóque non sit probabile eum post diuina mandata in templum puerum aduexisse, uerisimile uidetur Magos post purificationem puerum salutasse. Praeterea quòd de Sagittario ex aliquorum computatione diximus, probabilius diceretur, mea sententia, de Virgine, atque de media nocte. Nec esse quidem fuit oriente Christo signum ex aliquo duodecim pariter exoriri. Ego autem nescio quod signum accommodem ex Virgine nato, potius Virginem. Et huius quidem signi faciem praecipue primam. Tres enim signum quodlibet facies habet. In primaque uerò Virginis facie, ut testatur Albumasar, Indi pariter & Aegy ptij imaginem quandam contemplati sunt, quae referat puellam uirginem, & pulcherrimam, sedentem, puerumque lactantem. Maximè uerò faciei huius exortus exorienti puero, ex Virgine congruit, & rectè computanti in mense Decembri nocte media facies eiusmodi nascitur. Fuit autem facies haec, in qua & Cometa creditur effulsisse, non causa Chri sti, sed signum. Si enim uim aliquam ad efficiendum partum Virginis habuisset, nimirum in tot seculis saepius effecisset. Omnino uerò coelestia corpora legem creare non possunt, quae posthabito coelo adorent, & speret aliquid super coelum. Summatim uerò coeleste fatum non potest faue relegi, quae neget fatum. Lumen quod ab ipso bono per omnes spi ritus dilatatur, est beneficum. Ideoque motum & quietem circa bonum praestat, id est, efficit ut ames bonum, & delecteris in bono. Qualecunque sit bonum, quatenus boni ipsius habet imaginem. Qui inter homines non habet charitatem, qualis est praecipuè, qui labo rat inuidia, iam incipit in tenebras exteriores ruere paulatim, id est, extra luminis benefici munera. Odit namque bonum, doletque bono.","prev":{"citation":"Opera omnia 490.4-7","label":"490.4 to 490.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/490.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/490.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 491.5-7","label":"491.5 to 491.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/491.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/491.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}