{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 492.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 492.5-7","ref":"492.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/492.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/492.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/492.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Contraria enim illic esse tradunt, signa signis, & planetas repugnare planetis, & oppositos inter se coelorum peragi motus. Merito igitur pacis author ait, pacem nobis dari, non à coelis quidem, sed à Patre omnium, qui imperat coelis: à Patre, inquam, per Filium, exhortante Spiritu, qui appellatur Spiritus pacis & charitatis, etiam Apostolus ait: Spes non confunditur, quia charitas Dei accensa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quamobrem, dilectissimi fratres, Spiritus sancti charitate feruentes, ingrediamur hodie templum, unigenitum ibi Dei Filium statim inueniemus, uidebimus eum cum admiratione, & gaudebunt oculi nostri. Tangemus eum cum timore, unà cum Simeone, & gaudebit inde cor nostrum. Amplectemur eum cum reuerentia, sicut & sanctus ille senex, & gaudium nostrum erit plenum, cantabimus: Viderunt oculi nostri salutare tuum, & inueniemus plenam in eo pacem, & gaudium nostrum nemo tollet à nobis. Deus enim qui possidet, & conseruat omnibus omnia, erit nobiscum in secula seculorum. De creatione rerum. Igulus principiò pręparat sibi lutum, quasi materiam, in qua formas uasculorum fingat, quas habet in mente. In una, inquam, mente multas habet, & similiter in lu to uno multas effingit, dum informe lutum prius à se formabile factum extendit, atque extendendo figurat. Similiter Deus ab initio unam creauit materiam, prorsus informem, de qua Moses ait: Tenebrae erant super faciem Abyssi: Materia haec in primo suae creationis momento, nec formam habebat, ut dixi, nec etiam magnitudinem. Or dine namque naturae materia prius est id, quod est in seipsa, quàm sit formosa, uel magna.","prev":{"citation":"Opera omnia 492.1-4","label":"492.1 to 492.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/492.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/492.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 493","label":"493","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/493","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/493"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}