{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 493","citation":"Ficino, Opera omnia 493","ref":"493","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/493","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/493","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/493.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":140,"text":"Neque formosa fieri potuit, nisi prius habuerit aliquam magnitudinem. In primo igitur creationis momento materiam fecit, ut simpliciter esset, necdum corpus erat. In secundo protendit eam in dimensionem trinam, id est, longitudinem, latitudinem, profunditatem. Materia igitur sic extensa statim est facta corpus, nec dum ipsa quicquam facere poterat. In tertio corpus hoc, id est, materiam, sic extensam Deus multis formauit formis, scilicet elementorum, atque coelorum, & in coelo confirmauit eam stellarum formis. Sub coelo praeter elementorum formas, formauit eam formis uaporum, lapidum, metallorum, & plantarum, & animalium. Materia quidem unica est ubique his omnibus induta formis. Omnes autem motiones actionesque rerum per ipsas rerum formas efficiuntur. Grauia enim per grauitatem descendunt, non per materiam. Nam & in leuibus eadem est materia. Leuia similiter ascendunt per leuitatem. Calida non per molem calefaciunt, sed per calorem. Frigidaque pro frigida. Grauitas autem leuitasque, & calor, & frigus formae sunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 492.5-7","label":"492.5 to 492.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/492.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/492.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 493-2","label":"FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/493-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/493-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}