{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 494","citation":"Ficino, Opera omnia 494","ref":"494","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/494","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/494","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/494.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"EPISTOLA. dam mundi membrum, uelut ex uite propagaretur. His uero tu medicinae libris ignosce precor, indulgentissime Laurenti, si dum Medicus esse uolo, nescio quomodo etiam nolens sum, etsi non bonus saepe Poëta. Nam & Phoebus idem est medicinae repertor, poësisque magister, uitamque ille suam nobis non tam per herbas, quàm per citharam cantumque largitur. Ipsa quinetiam Venus apud Astrologos Musicum aequè parit, & Medi cum. Sed hactenus dum literatorum ciuiumque similium uitae curiosius consulo, librorum meorum salutem negligo, quandiu inter se patior esse seiunctos. Quamobrem in eos nunc primum pius, in corpus unum copulo. Cuius artubus in unam formam iam compactis, uita protinus adsit. Non potest autem hoc opus physicum, id quasi corpus meum. uitam accipere, nisi meam. Eiusmodi uerò uita ex mea duntaxat pendet anima. Haec autem iam diu penes te, magnanime Laurenti, mi patrone, uiuit, in ea praesertim amplissimarum aedium tuarum parte, ubi unà cum Platone nostrum illud de animorum immor talitate seruatur opus, tuo iampridem nomine dedicatum. At animus iste meus, etsi in beata quadam, quasi patria penes te uitam agit, ueruntamen quod & Theologi uolunt, inquietus est interea, donec opus id physicum tanquam suum corpus accipiat. Accipe igitur, optime Laurenti, post illos de Anima, hos etiam de Corpore libros, eodemque affla tu, quo & illis dudum, foeliciter his aspira. Ita enim & corpus hoc sub tuo spiritu, per suam uiuet animam, & anima uicissim nostra, quum iam suo corpore in tuis laribus conquiescet. MARSILII celeberrimi, de Studiosorum sanitate tuenda, siue eorum qui literis operam nauant, bona ualetudine conseruanda.","prev":{"citation":"Opera omnia 493-2","label":"FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/493-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/493-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 495","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/495","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/495"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}