{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 497.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 497.5-8","ref":"497.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/497.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/497.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/497.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Deinc eps uerò assignandae à nobis rationes sunt, quare Democritus, & Plaro, & Aristoteles asserant, melancholicos nonnullos interdum adeo ingenio cunctos excellere, ut non huma ni, sed diuini potius uideantur. Asseuerant id Democritus. Plato & Aristoteles absque dubio, rationem uerò tantę rei, haud satis explicare uidentur. Audendum tamen (mon strante Deo) causas indagare. Melamcholia, id est, atra bilis est duplex: Altera quidem naturalis à medicis appellatur, altera uerò adustione contingit. Naturalis illa nihil est aliud, quàm densior quędam sicciorque pars sanguinis. Adusta uerò in species quatuor distribuitur. Aut enim naturalis melancholiae, aut sanguinis purioris, aut bilis, aut salsae pituitae combustione concipitur. Quęcunque adustione nascitur, iudicio & sapientiae nocet, nempe dum humor ille accenditur atque ardet, concitatos furentesque facere solet, quam Graeci Maniam nuncupant, nos uerò furorem. At quando iam extinguitur, subtilioribus clarioribusque partibus resolutis, solaque restante fuligine tetra, stolidos reddit & stupidos, Quem habitum melancholiam proprie, & amentiam uecordiamque appellant. Sola igitur atra bilis illa, quam diximus naturalem, ad iudicium nobis sapientiamque conducit. Neque tamen semper. Sanè si sola sit, atra nimium, densaque mole obfuscat spiritus, terret animum, obtundit ingenium. Si uerò pituitę simplici misceatur, quum frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, crassa quadam frigiditate segnitiem adducit, atque torporem, atque ut densissimae cuiusque materiae natura est, quando eiusmodi melancholia frigescit, ad sum mum frigitatis intenditur. Quo in statu nihil speratur, timentur omnia, taedet coeli conuexa tueri. Si bilis atra, uel simplex, uel mixta putrescit, quartanam gignit febrem, lienis tu mores, multa generis eiusdem. Vbi nimis exuberat, siue sola sit, siue coniuncta pituitae, spiritus crassiores facit atque frigidiores, continuò animum afficit taedio, mentis aciem hebetat, nec salit arcadico circum praecordia sanguis. Oportet autem atram bilem neque tam paucam esse, ut sanguis, bilis, & spiritus, quasi fiaeno careant, unde instabile ingenium labilemque memoriam esse contingat. Neque tam multam, ut nimio pondere praegrauati dormitare atque egere calcaribus uideamur. Proinde necessarium est, omnino eam esse, quo ad eius natura. patitur, subtilissimam.","prev":{"citation":"Opera omnia 497.1-4","label":"497.1 to 497.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/497.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/497.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 498.1-4","label":"498.1 to 498.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/498.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/498.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}