{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 499.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 499.1-4","ref":"499.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/499.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/499.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/499.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Vt meminerimus, quantum atta bilis, imo candida bilis eiusmodi quęrenda, & nutrienda est, tanquam opti ma, tantum illam, quę contra se habet, ut diximus, tanquam pessimam esse uitandam. Adeo enim dira res est, ut à malo daemone eius impetus instigari Serapio dixerit, & Auicenna sapiens non negauerit. Quinque praecipuè studiosorum hostes, Pituita, Atra bilis. Coitus, Satietas, Matutinus somnus. Cap. VII. T autem redeamus illuc unde iam longius digressi sumus, longissima uia est, quae ad ueritatem sapientiamque perducit, grauibus terraeque marisque plena labo ribus. Quicunque igitur hoc iter aggrediuntur, ut Poëta quispiam diceret, saepè terra marique periclitantur. Siue enim mare nauigent, continuè inter fluctus, id est, humores duos, pituitam scilicet & noxiam illam melancholiam, quasi inter Scyllam Charybdimque iactantur. Siue terra (ut ita dixerim) iter agant, tria monstia protinus sese illis obijciunt. Primum terrena Venus, secundum Bacchus & Ceres, tertium nocturna Hecate frequenter opponit. Ergo & Apollo ab aethere, & Neptunus ab aequore, & à terra Hercules saepe uocandi, ut monstra eiusmodi Palladi inimica, iaculis Apollo transfigat, Neptunus tridente domet, claua Hercules contundat, & laceret. Primum quidem mon strum est Venereus coitus, praesertim si uel paulum uires excesserit, subitò namque exhau rit spiritus, praesertim subtiliores, cerebrumque debilitat, labefactat stomachum, atque praecordia, quo malo nihil ingenio aduersius esse potest. Cur nam Hippocrates coitum comitiali morbo similem iudicauit? nisi quia mentem, quae sacra est, percellit, tantumque obest, ut Auicenna in libro de Animalibus dixerit: Si quid spermatis supra quam natura tol leret, coitu profluat, obesse magis, quam si quadragies tantundem sanguinis emanarit, ut non iniuria prisci, Musas atque Mineruam uirgines esse uoluerint. Huc Platonicum illud spectat, quum Venus Musis minitaretur, nisi sacra Venerea colerent, se contra illas suum filium armaturam. Responderunt Musae Marti: O Venus, Marti talia minitare: tuus enim inter nos Cupido non uolat.","prev":{"citation":"Opera omnia 498.5-8","label":"498.5 to 498.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/498.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/498.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 499.5-8","label":"499.5 to 499.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/499.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/499.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}