{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 5.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 5.5-7","ref":"5.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/5.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/5.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Nam cum essemus apud uos, praedicebamus uobis passuros nos tribulationes, sicut & factum est, & scitis. Idem ad Timotheum: Non dedit nobis Deus spiritum timoris, sed uit tutis, & dilectionis, & sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me uinctum eius, sed collabora in Euangelio secundum uirtutem Dei. Et paulò pòst: Ob Euangelium hęc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, & certus sum, quia po tens est depositum meum seruare in illum diem. Item post pauca: In Euangelij praedicatione laboro usque ad uincula, quasi mal eoperans, sed uerbum Dei non est alligatum, ideò om nia sustineo propter electos, ut ipsi salutem consequantur, quae est in Christo lesu, cum coelesti gloria. Fidelis sermo. Nam si commortui sumus, & conuiuemus, si substinebimus, & corregnabimus, si negauerimus, & ille negabit nobis. Si uerò non credimus, ille fide lis permanet, negare seipsum non potest. Item, Scis quales persecutiones & passiones sustinui Antiochiae, Iconiae, Lystris, & ex omnib. eripuit me Dominus. Et omnes qui pien uolunt uiuere in Christo lesu, persecutionem patiuntur. Similiter Corinthijs: Semper mortificationem lesu in corpore nostro circumferimus, ut & uita lesu in corporibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui uiuimus, in mortem tradimur propter lesum, ut & uita lesu manifestetur in carne nostra mortali. Vnde Galathis: Ego stygmata domini lesu in corpore meo porto. Rursus Corinthijs: Puto nos Apostolos nouissimos Deus ostendit tanquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus huic mundo, & angehominib.","prev":{"citation":"Opera omnia 5.1-4","label":"5.1 to 5.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/5.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 6.1-4","label":"6.1 to 6.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/6.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}