{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 502.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 502.1-4","ref":"502.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/502.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/502.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/502.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Praeterea exiccatio corporis nimia, siue longis nata uigilijs, siue multamentis agitatione, uel cura, seu frequenti coitu, usuque rerum calidarum multum, atque siccarum, seu immoderata quadam deiectione, atque purgatione, uel exercitatione laboriosa, uel inedia, siti, calore, uel sicciore uento, uel frigore. Quum uerò bilis atra semper siccissima sit, frigida quoque, licet non aequè, huic certè resistendum est rebus quidem modicè calidis, humidis uerò cam maximè, cibis elixis assidue, qui coquantur facilè, & subtilem gignat sanguinem, atque clarissimum. Sed interim ut stomachi & pituitae ratio habeatur, perinde atque bilis atrae, epulae cinnamomo, & croco, & sandalis condiantur. Conferunt semina peponis, atque cucumeris, & pinei nuclei abluti. Conueniunt carnes auium, & pullorum gallinaceorum, quadrupedummue lactentium, oua sorbilia maximè, & ex membris animalium, cerebellum, dulcia mala, pyra, persica, pepones, pruna damascena, atque similia, cucurbita rite cocta, herbę humidae, non uiscosae. Cerasea uerò, ficus, uuas, minime laudo. Nauseam uerò & satietatem ualde detestor. Nihil autem aduersus hanc pestem ualen tius est, quam uinum leue, clarum, suaue, odorum, ad spiritus prae caeteris perspicuos generandos aptissimum. Nam ut Platoni & Aristoteli placet hic humoi, hoc uino non aliter mollitur, atque dulcescit, & claret, quam uel lupini aqua perfusi, uel ferrum flammis accensum. Verùm quantum eius usus spiritibus & ingenio prodest, tantum nocet abusus. Praeterea infundere aurum, uel argentum maximè ignitum, eorumque folia in poculis, uel in ipso iure prodesse consentaneum est, atque auro, uel argenteo uasculo bibere, cibosque sumere. Item perutile est, si saepe stomacho uacuo liquiritię succus deglutiatur, succus quoque punici pomi dulcis, atque dulcis arancei. Conducunt non mediocriter suaues odores, temperati maxime, at si regnat frigus ad calidum declinantes, sin dominetur calor, uergentes ad frigidum. Temperandi sunt igitur ex rosis, uiolis, myrto, camphora, sandalis, aqua rosacea, quae frigida sunt. Rursus ex cinnamomo, citro, aranceo, gariophylis, mentha, melissa, croco, ligno aloe, am bra, musco, quae calida. Verni flores prosunt in primis & folia citri, siue arancei, odoraque poma, si maximè uinum. Odores eiusmodi prout cuique conuenit, & naribus hauriendi sunt, & pectori atque stomacho admouendi.","prev":{"citation":"Opera omnia 501.5-7","label":"501.5 to 501.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/501.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/501.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 502.5-8","label":"502.5 to 502.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/502.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/502.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}