{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 503.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 503.5-8","ref":"503.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/503.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/503.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/503.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Secundo uerò loco eadem in causa probatur ab omnibus aloe ritem electa, atque lota: Sume myrobalanorum chebularum drach. duas, rosarum purpurearum, sandali rubei, emblicorum, cinnamomi, croci corticis, pomi cirri, been, melissae, id est, citrariae, singulorum drach. unam, aloes electae riteque ablutae drach. duodecim. Ex ijs confice pilulas optimo mero, quibus hebdomada qualibet semel utaris diluculo, eo scilicet pondere, quod naturae tuae conueniat, aestate quidem cum aqua rosacea, aliàs uerò cum uino. Quibus autem diebus neque theriacam, neque pilulas assu mes, utere confectione eiusmodi manè atque uesperem duabus aut tribus ante cibum horis: Sume cinnamomi electissimi drach. quatuor, chebularum myrobalanorum duas, & totidem emblicarum, croci, rosarum drach. dimidiam, sandalorum rubrorum drach. duas, corallorumque similium drach. unam, sacchari albissimi quantum satis est. Funde saccharum aqua rosacea, atque succo citri, uel limonum, aequalibus uidelicet portionibus, coquas suauiter. Deinde adde musci tertiam drach. partem, atque ambrae tantundem. Demum confice bolos solidos, quos morsulos uulgò nominant, auroque inuolue. Tria haec, ipsi eo usu, quo praescripsimus, experti sumus, theriacam & aloen, ita (ut diximus) temperatam, confectionemque illam singulis conferre membris, uiribus & spiritibus, acuere sensus atque ingenium, memoriam confirmare. Pituitam quoque & bilem, atque atram bilem illis pilulis facile uel educi, uel emendari. Praeterea aetati cuilibet & naturae tria, quae diximus, familiarissima iudicantur. Pharmaca pituitae repreßiua, atque eductiua. Cap. XXIII. Iaduersus exundantem pituitam acrius pugnandum fuerit, pilulas aurora ex hie rapicra Galeni, uel quas Mesues Elephanginas nominat, dabimus, scilicet quot, & quoties oportuerit, uel etiam in robustiore natura pilulas ex hiera, atque trochiscis agarici pari portione compositas, semper uerò cum melle rosaceo liquido, atque oxymelle, aquaque maratri, id est, foeniculi. Qui certè syrupus in pituita digerenda etiam antè pilulas, & post eas maximè prodest.","prev":{"citation":"Opera omnia 503.1-4","label":"503.1 to 503.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/503.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/503.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 504.1-4","label":"504.1 to 504.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/504.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/504.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}