{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 507.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 507.6-8","ref":"507.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/507.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/507.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/507.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Sequitur confectio altera, aliquantò salubrior, certe multò suauior: Sume amygdalarum dulcium quatuor uncias, nucleorum pineorum, scilicet ablutorum diei unius spacio, seminum cucumeris, utrorumque pariter uncias, facchari duri, quod Candum, id est, candidum uocant, quatuor uncias, sacchari alterius, & albissimi, libram unam, atque dimidiam. Funde cuncta haec aqua rosacea, atque limonis & citri, in qua extinctum fuerit ignitum aurum & argentum, simul coque suauiter. Demùm adde cinnami, beenrubri, coandali rubri, coralli similis singulorum drachmam unam, margaritarum nitidissimarum, croci, serici crudi, coccinerminutissime attriti, singulorum drachmam di midiam, auri, argenti utriusque grana duodecim, hyacinthi, smaragdi, sapphiri, carbunculi, singulorum tertiam drachmae partem. Si cui uerò desunt aurum, argentum, ambra, muscus, preciosi lapilli, confectiones illae etiam prodesse multam sine his poterunt. Quarum treis potissimum eligo, unam scilicet Mesues, quam recensui, duas uerò nostras, quas modò descripsimus. Quo uerò pacto ijs utendum sit, superius satis exposuimus. Si quis autem simplicius aliquid appetat, omnibus tamen accommodatum, hic citri pomum perfectè maturum, integrum perfectè contundat, muitóque saccharo, & multo rosarum succo adhibito coquat, coctum uerò modico cinnamomo, crocoque condiat, aut aromatico rosaceo, utatur sic temperato: Sume aromatici rosacei unciam unàm, sacchari rosacei, sacchari diabuglossati, utriusque uncias duas, aut similiter, misceat diamuscum. Quanquam enim duo haec non sint simplicia, tamen facilè satis habentur. At si caliditas timeatur, diaprunis & saccharum uiolaceam adiungantur. Emaciantis uigiliae remedia. Cap. XXIIII. CAepe melancholicis, praesertim literatis accidere solet, ut nimium exiccato cerebro uigilijs longis extenuentur.","prev":{"citation":"Opera omnia 507.1-5","label":"507.1 to 507.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/507.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/507.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 508.1-3","label":"508.1 to 508.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/508.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/508.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}