{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 513","citation":"Ficino, Opera omnia 513","ref":"513","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/513","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/513","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/513.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Expedit insuper meminisse, ubi subtilitatem sanguinis ualde ueremur, & stomachus interea non sit admodum natura ualidus, minutioribus ad crassitudinem gradibus accedendum esse, dum gracilem hominem crassioribus alimentis nutrire contendimus, & fouendum interim stomachum, & producendum somnium. Exercitationem corporis pro uiribus augendam, animi minuendam, quae plurimis saepissimè nocet. At si minus ferat alimenta uiscosa nimium, duraque, uel admodum frigida, usu saltem corallorum, sandalorum, rosarum, coriandrorum, myrobalanorum, cydoniorum, & diacydonion, saccharique rosacei, stypticarumque rerum eam sanguinis humorisque firmitatem denique consequemur, quam rebus nimium glutinosis hic turo consequi non ualemus. Commodissimè uerò ex nucleis pineis pistaceisque, & glycyrrhizae succo, & amido, additis amygdalis dulcibus, earumque oleo, & cydoniorum semine, atque oleo sesamino, unà cum saccharo candidissimo, aquaque rosacea nutrientur, qui uiscosa grandiorum animalium membra concoquere nequeant. Conce lemus his pręterea extrema gallinarum, uel hoedorum, & testudines, & limaces, atque testiculos. Vina dabimus non alba, sed rubra, stypticaque, & quodammodo subamara, aqua uinum ferrea, uel masticea temperantes. Oleo quoque masticis cydoniorumque cutem leuiter leniemus, & uitabimus interim, quę sanguinem subtilem faciunt, uel feruentem, nisi forsan nonnihil croci, uel cinnamomi tenacioribus epulis infundamus, ut & facilius concoquantur, & cocta per meatus angustos transferantur ad membra. Difficile namque est, uiscosa, uel alimenta paulò firmiora ex stomacho non admodum ualido, usque ad digestionem tertiam quartamque perducere, nisi eiusmodi uehiculis perferantur, atque insuper frictionibus lenibus prouocentur. Quas quidem quum facies, manibus eas mollioribus facito, ac memento madefacere manus odorifero quodam uino, in quo camomillam myrtumque coxeris, atque rosas. De communi edendi bibendique regula, & qualitate epularum.","prev":{"citation":"Opera omnia 512.9","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/512.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/512.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 513-2","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/513-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/513-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}