{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 513-2","citation":"Ficino, Opera omnia 513-2","ref":"513-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/513-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/513-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/513-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Cap. VI CED missa in praesentia faciamus obtusissima hominum corpora, uel tenuissima, ad communem uiuendi rationem perueniamus, communi mediaeque corporis ha bitudini proisus accommodatam. Caue ne ullaratione meatus corporis, uel suSpra modum pateant, uel nimium obstruantur. Ibi enim in resolutione & iniuria extrinsecus inferenda discrimen, hic autem in putrefactione & suffocatione periculum. Etsi non arctissimo regulae fraeno, quod Hippocrates damnat, te cohibeo, non tamen habenas tibi ad licentiam usque relaxo. Herbas & fructus humidiores accipe parcè. Parcius lac & pisces, & utrumque cum melle. Parcissimè fungos, atque cum aromaticis, ac semine pyri. Similiter purum aquae potum, atque unà cum parcitate. Quae humidiora sunt, uel pinguia, aromaticis acribusque condito, alioquin & humorem alienum membris plurimum inferunt, atque putridum, & si quem necessarium naturae humorem suggerunt, hunc praestant citae admodum corruptioni subiectum. Quod non aliter, quàm aquosum uinum conturbatur celeriter, & corrumpitur. Hinc cita canicies, & pallor, rugositasque senilis. Carnes quoque si quotidie comedantur, ac etiam si pondere pani propinquent, citam putrefactionem inferunt. Vnde Porphyrius Pythagoreorum antiquorumque autoritate fre tus, esum animalium detestatur. Nónne homines accepimus ante diluuium longaeuos, animalibus pepercisse? Quanquam medici non tam carnium usum uetant, quàm abusum. Denique humida tanquam putrefactioni obnoxia fuge, memoria tenens humidos & pingues senescere citius, atque moueri. Quod & Hippocrates ait, & res ipsa declarat. Siccissima rursum accipe moderatè, uel saltem liberiore tempera potu. Media tutus eligito. Tametsi Auicenna formam cibi paulo sicciorem molli praeponit, ad caniciem euitandam. Ad frigida nimium, aut calida castitissimus esto. Calida simul & humida sequere. Si feruet aër, epularum humor calorem superet: si friget, calor humorem.","prev":{"citation":"Opera omnia 513","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/513","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/513"},"next":{"citation":"Opera omnia 514.1-4","label":"514.1 to 514.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/514.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/514.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}