{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 516","citation":"Ficino, Opera omnia 516","ref":"516","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/516","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/516.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Quamplurimum uerò faciet tùm diligentia, cor rebus cordialibus intus & extra fouens, tùm etiam uictus ex alimentis quidem subtilibus multum tamen & facile, & salubriter nutrientibus. Motus quoque fre quens atque lenis, & opportuna quies, aërque tenuis atque serenus, & ab aestu geluque remotus, praecipuè laetus animus. Rursum nec Solaris erit, nisi calidus fuerit & subtilis, & clarus. Subtilem clarumque facies si tristia & crassa deuitabis, & fusca. Vteris lucidis laetisque intus, & extra. Luminis multum die nocteque excipies. Sordes expelles & ocium, & torporem. In primis tenebras deuitabis. Perducturus autem spiritum ad calorem Soli naturalem, caue ne ad tertium caloris gradum siccitatemque deducas. Calor enim ipse Solis naturaliter non exiccat, alioquin non esset Sol uitae generationisque Dominus, & author augmenti. Siccare uerò contingit radijs eius in concauis materiae siccae conclusis. Humorem itaque calori subtilem, qualis est solaris, & maximè louius, adhibebis & conseruabis in spiritu, rerum eiusmodi usu, si solarem sis effecturus, ne alioquin ad Martium potius, quàm ad solarem fortè deducas. Martem quidem Soli esse similem in paucis, & his quidem manifestis, nec admodum excellentibus, & interim inimicum esse ferunt. Iouem uerò Soli similimum in plurimis excellentibusque muneribus quamuis occultioribus, & amicissimum esse scimus. Vnde & Ptolemęus ubi de consonantia disputat. louem ait cum Sole prae caeteris perfectissimè consonare, Veneremque cum Luna, omnesque Astrologi uniuersalem beneficientiam Soli tribuunt similiter atque loui. Quamuis Sol eadem efficacius agat, & Iupiter sub uirtute Solis efficiat. In utroque calor uiget, superatque humorem. Sed in loue superat modicè, in Sole superat excellenter, utrobique beneficè. Quum igitur adeò consonent, facile poteris spiritum Solarem efficere pariter atque louium, ac res Solares & louiales ritè poteris inuicem commiscere, praesertim si & has inuicem componas, & spiritui adhibeas, quando Iupiter Solem trino aspicit uel sextile, uel saltem quando Luna ab aspectu alterius ad alterum procedit aspiciendum. Maximè quando ab aspectu Solis ad coitum cum loue progreditur. Seorsum uero Solarem propriè facies, uel louialem, quando aspectum Lunae ad Solem obseruaueris, uel ad louem. Tametsi consecutus naturam huius, naturam mox illius facile consequêris. Sextilem uerò aspectum intellige quando Planetae duo inter sesignorum duorum spacio distant. Trinum autem, quando quatuor signorum discrepant interuallo. Coniunctionem uerò uel aspectum Lunae ad alios, duodecim gradibus citra, totidemque ultra metiuntur. Quod tres Gratiae sint lupiter & Sol & Venus, & quod lupiter sit Gratia geminarum media, & maximè nobis accommodata.","prev":{"citation":"Opera omnia 533-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/533-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/533-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 516-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/516-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/516-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}