{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 520.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 520.1-4","ref":"520.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/520.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/520.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/520.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Cap. XLIII. CED à grauioribus his numinibus ad Venerem parumper uos per hortos & prata senes uirentia reuoco. Ad almam Venerem uos omnes aduoco, non ludentem quidem uobiscum, sed iocantem. Haec & uobis, inquam, & mihi iam seni, primo quidem iocosum hoc fundit oraculum: Ego, filij (si nescitis) uoluptate motumque uobis uitam dedi. Ego igitur uoluptate quadam motuque, etsi non simili, uobis seruabo uitam. Eandem quoque seruabit libertate Liber uitis sator, propagator uitae. Liber ipse semper odit seruos, & quam uino promittit uitam, solis libens implet longam. Meae quidem uitae simulatque menti quondam profuit regnante Saturno diminuta mentha, placetque quotidie. Vobis autem maior mentha mente uitaeque prodest, dimi nuta nocet. Risum ex meis hortis legite, negligite ficum. Has uerò uiolas quando carpitis, carpere uos existimate lilia, prehendentes lilium, comprehendere crocum. Crocum à Phoebo lupiter ipse nactus propagauit in lilium. Lilium ego à loue suscipiens, in has, quas hic uidetis, uiolas transformaui. Denique rosa quidem uobis esto Lucifer, Hesperus uerò myrtus. Post oraculum nobis cogitandum, mandat rerum uiridium naturam, quatenus uirent, non solam esse uiuam, sed etiam iuuenilem, humoreque prorsus salubri, & uluido quodam spiritu redundantem. Quapropter odore, uisu, usu, habitatione frequenti iuuenilem inde spiritum nobis influere. Inter uirentia uerò deambulantes interim cau sam perquiremus, ob quam color uiridis uisum prae caeteris foueat, salubriterque delectet. Inueniemus tandem naturam uisus esse lucidam, ac lucis amicam, uolatilem tamen, ac facilè dissipabilem. Idcireò dum per lucem se dilatat amicam, interdum nimio lucis excessu rapi prorsus, & uehementi dilatatione dissolui, terebras autem naturaliter, uelut inimicas fugere, ideoque radios in angustum inde retrahere. Optat uerò usus ita perfrui lumine, ut per amicum hoc suum amplificetur quidem, nec tamen interim dissipetur. lam uerò in quocunque calore plus admodum tenebrarum, siue nigredinis est, quàm lu cis, non dilatatur, nec ideò dilatatur radius uisus ad uotum. Vbi uicissim plus admodum splendidi coloris est, quàm nigri, spargitur latius, noxia quadam uoluptate distractus. Quamobrem color uiridis, maximè omnium, nigrum cum candido temperans, praestat utrunque, delectans pariter, atque conseruans & molli insuper, & adhuc tenera qualitate, sicut & aqua radij oculorum absque offensione resistit, ne abeuntes longius disperdantur. Quae enim dura sunt simul & aspera, frangunt quodammodo radios: quae uerò rarissima sunt, dissolutioni aditum patefaciunt. Sed quae soliditatem aliquam habent, lenem.","prev":{"citation":"Opera omnia 519-2","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/519-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/519-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 520.5-7","label":"520.5 to 520.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/520.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/520.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}