{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 521.8-11","citation":"Ficino, Opera omnia 521.8-11","ref":"521.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/521.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/521.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/521.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Haec rursum (si dictu fas est) quasi meretrix non uno quouis est contenta ulro, uulgus amat, & (ut dialecticem loquar) speciei passim potius, quàm indiuiduo suffragatur: Iam uerò neque tactu tantum uos praecipitat, sed etiam gustu fallit quotidie, perditque deceptos. Quos enim uos in rebus sapores percipitis, mediocri quadam temperie gratos, hos Diana, hęc Apol linis louisque munere tradidit. Illecebras uerò saporum miras, quibus quotidie uelut homo capti clàm miseri uitam perditis, Venus insidiosa fabricat. Quid igitur Martem incusatis? Quid Saturnum? Mars quidem rarò admodum uobis palamque nocet. Saturnus quoque saepius uultu se profitetur hostem, nocet tardius, tempúsque remedijs nulli negat. Sola Venus palàm ut amica uenit, clàm inimica uenit. Hanc incusate potius, si quem inter superos incusare licet. Ad multiplices huius insidias, tum oculis Argi uosipsos instruite, tum Palladis clypeo uos munite. Aures autem ad blandas pollicitationes eius, tanquam ad lethales Syrenum cantus obstruite. Hunc denique prouidentiae florem à me accipite, quo Circes huius ueneficia deuitetis. Haec uobis duas uix tandem, & has quidem lethiferas pollicetur uoluptates potius, quàm largitur, ego uerò be neficio patris, atque fratris, quinque promitto uobis, quinque praesto, puras, perpetuas, salutares, quarum infima est in olfactu, superior in auditu, sublimior in aspectu, eminentior in imaginatione, in ratione excelsior, atque diuinior. Quae maior delectatio in tangendo percipitur, atque gustando, eo uitae grauius frequenter accidit detrimentum. Con trà uerò quantò maiorem in olfactu uoluptatem, & auditu, atque uisu, item imaginatione, & saepe ratione quotidie reportatis, tanto fila uitae longiora producitis. Verum sicut in blandimentis tangendi atque gustandi cauendam uobis subdolam admonui Venerem, sic in ipsa secretiore, nimisque assidua contemplatiuae mentis delectationi cauete Saturnum: illic enim frequenter filios ipse suos deuorat. Nam quos sublimiorum contemplationum suarum rapit illecebris, & illic agnoscit, ut suos interim (si modo diutius gradum ibi sistant) falce quadam è terris amputat, terrenamque incautis uitam saepe surripit. Hoc saltem Venere interim indulgentior, quòd Venus quidem uitam, quam tibi detrahit, donat alteri, nihil tibi pro detrimento restituens.","prev":{"citation":"Opera omnia 521.4-7","label":"521.4 to 521.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/521.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/521.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 521.12-14","label":"521.12 to 521.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/521.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/521.12"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}