{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 522-2","citation":"Ficino, Opera omnia 522-2","ref":"522-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/522-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/522-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/522-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Cap. XVI. Strologi Venerem & Saturnum inimicos inuicem esse ferunt. Quum uerò in coelo, ubi omnia amore mouentur, ubi defectus est nullus, odium esse nequeat, inimicos, id est, effectu diuersos interpretamur. Mittamus in praesentia reliqua. A. AEccenunc Saturnus quidem nobis in centro, Venus autem in circumferentia posuit uoluptatem. Voluptas uerò spirituum esca quaedam est. Igitur ex opposito Venus atque Saturnus spiritus nostri uolatum aucupantur. Illa per uoluptatem suam allicit ad externa, hic interim per suam ad intima reuocat. Distrahunt itaque spiritum, si fermè eodem tempore moueant, atque dissipant. Quamobrem nihil contemplatori uel curioso pestilentius, quam uenereus actus, nihil uicissim hunc sectanti alienius, quam cura & contemplatio esse potest. Contemplatorem uerò physicum religiosumque eodem in gradu connumeramus. Et gradu simili quemlibet in negocijs suis ualde cogitabundum grauibusque curis obno xium. Hinc rursus efficitur, ut si quem Saturnia, uel contemplatione nimium occupatum, uel cura pressum, leuare interim & aliter consolari uelimus, per uenereos actus, ludos, iocos, tentantes tanquam per remedia longè distantia, frustrà atque etiam cum iactura conemur. Atque uicissim si quem uenereo uel opere perditum, uel ludo iocoque solutum moderari uelimus, per Saturnum seueritatem emendare non facilè ualeamus. Optima uerò disciplina est, per quaedam Phoebi louisque, qui inter Saturnum Veneremque sunt medij, studia similiaque remedia homines ad alterutrum declinantes, ad medium reuocare. Sed ut tandem simus medici. Sicut flamma duobus communiter modis uiolentis extinguitur, aut uelut difflata uentis, aut contra quasi compressa cineribus, sic spiritum uel celeriter effectu uenereo dissipamus, uel sensim Saturnio suffocamus, ac saepe exprimimus comprimendo, pariterque resoluimus. Spiritus utique frequenter ad extima uolans intima reddit, uel uacua, uel aliena uitae. Sed ad intima saepe coactus, caetera circum membra praestat uitae minus idonea. Citam igitur senectutem, tum Venus interioribus nostris, tum Saturnus exterioribus infert. Venus quidem praecipuè, ubi ex quouis eius motu facile corpus debilitatur, atque labascit. Saturnus quoque potissimùm, quando ex quocunque contemplationis officio, uel cura, labore, ingenij corporisque uires labefactantur, etsi uel qui ad contemplationem, uel qui ad libidinem natus est, plerunque ad suum uterque officium est natura fortissimus. Natura enim saepe coniungito cum uoluptate simul, facilitate potentiam. Vnusquisque igitur se cognoscat, suique ipsius moderator, ac medicus esto. Coitum quidem frequentaturi caeteros consulant.","prev":{"citation":"Opera omnia 522","label":"Cap. XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/522","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/522"},"next":{"citation":"Opera omnia 524.1-4","label":"524.1 to 524.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/524.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/524.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}