{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 525.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 525.4-7","ref":"525.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/525.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/525.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/525.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Expedit tamen & aromatica pro corde condiri dulcedine, & dulcia pro iecore aromaticis commisceri, dulcedinemque interea nimiam euitare. Quid plura? Galenus ipse secutus Hippocratem, spiritum non solùm odore putat nutriri, sed aëre. Aëre, inquam, non simplici, sed potius opportune permixto. Quibus quidem, si fidem habebimus, nec alimentorum, nec rei ullius delectum magis ad uitam necessarium, quàm aëris nobis accommodati, esse censebimus. Aërenim & inferiorum, & coelestium qualitatibus facillimè semperque affectus, & immensa cut ita dixerim) amplitudine circunfusus, perpetuoque motu nos undique penetrans, ad suam nos mirabiliter redigit qualitatem, praesertim spiritum, praecipuè uitalem, in corde uigentem, in cuius penetralia tum assiduè influit, tum repentè, sic protinus afficiens spiritum, ut est affectus, perque spiritum uitalem, qui & materia, & origo est spiritus animalis, pariter efficiens animalem. Cuius quidem qualitas maximi momenti est ingeniosis, eiusmodi spiritu plurimum laborantibus. Itaque ad nullos potius, quàm ad eos attinet puri luminosique aëris, odorumque delectus, atque Musicae. Haec enim tria spiritus animalis fomenta praecipua iudicantur. Potissimus uerò ad uitam est aër electus. Nam octauo mense nati in Aegypto plurimi uiuunt, & nonnulli in plagis Graeciae temperatis saluberrimi, aeris beneficio, quod Aristoteles narrat, & Auicenna confirmat. Sed profectò sicut corpus ex uarijs compositum, uarijs (quamuis non eadem immensa) nutriendum est alimentis, ira spiritus similiter compositus uarietate quadam aeris semper electi oblectandus est, atque fouendus. Simili quoque electorum uarietate quotidie recreandus. Nam aer & odor quasi spiritus quidam esse uidentur. Iam uerò Alexander & Nicolaus Peripatetici unà cum Galeno concludunt, spiritum uitalem & animalem ideò nutriri, tum odore, tum aere, quoniam uterque mixtus est, atque conformis, & utrumque haustum in praecordia penetrare, ibi coqui temperarique ad uitam, perque arterias diffundi. Vbi uterque coctus iterum nutrit spiritum (ut aiunt) utrumque, praecipuè animalem. Aiunt etiam spiratum aërem non solùm refrigerando calori prodesse, sed etiam nutriendo. Nam & animalia etiam ualde frigida spirant. Addunt aerem crassiorem spiritui naturali tanquam magis corporeo conuenire: subtilem uerò, purum, lucidum, spiritui potius uitali, potissimùm animali. Neque mirum uideri debet, spiritum adeò tenuem rebus quoque tenuibus ali. Siquidem & pisciculi multi aqua nitidissima nutriuntur, & ozimum in aqua simili uiuit, crescit, floret, redolet.","prev":{"citation":"Opera omnia 525.1-3","label":"525.1 to 525.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/525.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/525.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 526.1-4","label":"526.1 to 526.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/526.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/526.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}