{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 527.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 527.5-7","ref":"527.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/527.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/527.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/527.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Agi stellarum obseruatores, ad Christum uitae ducem stella duce uenerunt, praeciosum uitae thesaurum offerentes, aurum, thus, & myrtham, tria dona pro tribus planetarum dominis stellarum Domino dedicantes. Aurum quiAdem pro temperamento louis maximè omnium temperatum. Thus autem pro Sole praecipuè Phoebeo, calore simul odoreque flagrans. Myrrham denique firmantem corpus, atque confirmantem pro Saturno omnium firmissimo planetarum. Huc igi tur omnes ad sapientes Magos uenite senes, munera uobis quoque uitam productura ferentes, quibus authorem uitae quondam uenerati traduntur. Venite senes, inquam, senectutem grauiter tolerantes. Venite & uos praeterea, quoscunque senectutis propemodum aduentantis formido solicitat. Accipite precor alacres uitalia dona. Sumite uncias quidem thuris duas, unam uerò myrrhae, auri rursum in folia ducti dimidiam drachmae partem, contundite tria simul, conflate, confundite in pilulas, aureo quodam mero, idque tunc opportunè conficite, quando Diana propitio Phoebi uel louis gaudet aspectu. Su mite posthac thesauri tanti aurora qualibet portiunculam, ac exiguo perfundite meri po tu, nisi forsan incaluerit aestas, tunc enim aquam rosaceam bibere praestat. Si quis autem inter uos calorem quouis tempore magis metuat, is myrobalanum, chebulam, aut emblicam, aequalem ad thuris myrrhaeque & auri simul pondus adijciat. Hoc humorem proculdubiò naturalem putrefactione tuebitur. Hoc humoris resolutione longius propulsabit. Hoc tres in uobis spiritus, naturalem, uitalem, animalem fouebit, confirmabit, corroborabit. Hoc rursum uegetabit sensum, acuet ingenium, memoriam conseruabit. De periculis uitandis ex quolibet uitae septenario imminentibus","prev":{"citation":"Opera omnia 527.1-4","label":"527.1 to 527.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/527.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/527.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 528.1-4","label":"528.1 to 528.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/528.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/528.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}