{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 530","citation":"Ficino, Opera omnia 530","ref":"530","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/530","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/530","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/530.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Si quid fortè fers tecum amori contrarium, si quid odij habes prius ponito precor, quàm medicinas hic uitales attingas. Vitam enim tibi dedit amor, uoluptasque parentum. Vitam uicissim demit odium, atque dolor. Quem igitur odiosus uexat dolor, huic nullus usquam medicinae uitali relictus est locus. Quamobrem deinceps te non ut hospitem tantum alloquor, sed amicum. Officina Marsilij tui aliquanto est amplior, quàm his cancellis duntaxat quos hic uides coërceatur. Non enim solo hoc libro sequente, sed duobus etiam praecedentibus circunscribitur. Tota uerò summatim medicina quaedam est pro uiribus opitulatura uitae, ut ualida tibi uita sit, ut longa. Idque ubique medicorum ope coelitus adiuta molitur. Varia sanè pro diuersis hominum ingenijs atque naturis nostra haec officina, antidota, pharmaca, fomenta, unguenta, remedia profert. Si qua tibi fortasse minus placeant, mittito quidem ista, caetera propterea ne respuito. Denique si non probas imagines astronomicas, alioquin pro ualetudine mortalium ad inuentas, quas & ego non tàm probo quàm nar ro, has utique me concedente, ac etiam si uis consulente, dimittito. Medicinas saltem coelesti quodam adminiculo confirmatas, nisi fortè uitam neglexeris, haud negligito. Ego enim frequenti iam diu experientia compertum habeo, tantum interesse medicinas hu iusmodi, atque alias absque delicto astrologo factas, quantum inter merum & aquam, ut etiam infans octauo à conceptione mense natus Florentiae menso Martio, nocte ascendente, Saturno retrogrado semiuiuus, eiusmodi diligentia uideatur à nobis, imò à Deo quasi uitae redditus potius, quàm seruatus, trienniumque ualidus fermè iam impleuerit. lam uerò si praeter ea generis eiusdem plura narrauero, uera loquar. Nec gloriabundus (quod est à Philosopho penitus alienum) sed exhortabundus potius affetam. Verùm satis iam partim quidem conciliantes, partim etiam exhortantes alloquuti te sumus. Deinceps igitur cum Plotino loquamur, ita demum tibi diligentius consulturi.","prev":{"citation":"Opera omnia 529","label":"MARSILII FICIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/529"},"next":{"citation":"Opera omnia 530-2","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/530-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/530-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}