{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 531.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 531.1-4","ref":"531.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/531.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/531.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/531.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"Ideoque conciliatur & omnibus, etiam aequaliter illis quae inter se distant, ob ea uidelicet non distantibus. Praeter enim id quod hinc quidem conformis est diuinis, inde uerò caducis, & utraque uergit affectu, tota interim est simul ubique. Accedit ad haec quod anima mundi totidem saltem rationes rerum seminales diuinitus habet, quot ideae sunt in mente diuina, quibus ipsa rationibus totidem fabricat species in materia. Vnde unaquaeque species per propriam rationem seminalem propriae respondet ideae, facilenque potest per hanc saepe aliquid illinc accipere, quandoquidem per hanc illinc est effecta. Ideoque si quando à propria forma degeneret, potest hoc medio sibi proximo formari rursum, perque id medium inde facile reformari, ac si certe cuidam rerum speciei, uel indiuiduo eius ritè adhibeas multa, quae sparsa sunt, sed etiam ideae conformia. Mox in ma teriam hanc ita opportunè paratam, singulare munus ab idea trahes, per rationem uidelicet animae seminalem. Non enim intellectus ipse proprie, sed anima ducitur. Nemo itaque putet certis mundi materijs trahi numina quaedam à materijs penitus segregara, sed daemones potius animatique mundi munera stellarumque uiuentium. Nemo rursum miretur per materiales formas aximam quasi allici posse. Siquidem escas eiusmodi sibi congruas ipsamet quibus alliceretur, effecit, & semper libenterque habitat in eisdem. Neque in mundo uiuente toto quicquam reperitur tàm deforme, cui non adsit anima, cui non insit & animae munus. Congruitates igitur eiusmodi formarum, ad rationes animae mundi, Zoroaster diuinas illices appellauit, quas & Synesius magicas esse illecebras confirmauit. Nempe denique credat ad propriam quandam materię speciem, & tempore certo haurire omnia prorsus ex anima dona, sed pro opportunitatem dona duntaxat seminis quo talis species pullulauit, seminumque conformium. Itaque hic homo humanis tantum adhibitis, non proprias piscium uel auium dores, inde sibi uendicat, sed humanas atque consimiles. Adhibitis autem quae ad stellam talem pertinent atque daemonem, stellae daemonisque huius proprium subit in fluxum, uelut lignum per sulphur paratum ad flammam ubique praesentem. Atque hunc non modo per ipsos stellae daemonisque radios, sed etiam per ipsam mundi animam ubique praesentem, in qua & cuiuslibet stellae daemonisque ratio uiget, partim quidem seminalis ad generandum, partim etiam exemplaris ad cognoscendum. Haec enim secundùm Platonicos antiquiores, rationibus suis aedificauit ultra stellas in coelo figuras, partesque ipsarum tales, ut ipsae quoque figurae quaedam siet, impressitque his omnibus proprietates.","prev":{"citation":"Opera omnia 530-2","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/530-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/530-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 531.5","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/531.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/531.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}