{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 532.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 532.1-4","ref":"532.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/532.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/532.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/532.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Eiusmodi uerò figurae continuitatem quaeque suam habent ex radijs stellarum suarum in se inuicem, peculiari quadam proprietate coniecturis. A quibus formis ordinatissimis dependent inferiorum formae, illinc uidelicet ordinatae. & coelestes illae tanquam & inter se disiunctae, procedunt à rationibus animae coniunctis inuicem, & quodammodo mutabiles à stabilibus. Sed hae quatenus seipsas non comprehendunt, referuntur ad formas in mente, uel animali, uel eminentiore sese com prehendentes, quae tanquam multiplices ad simplicissimum rediguntur unum atque Quando igibonum, sicut figurae coelestes ad polum. Sed redeamus ad animam. tur anima gignit speciales inferiorum formas uiresque, eas per rationes efficit proprias, sub stellarum formarumque coelestium adminiculo. Singulares uerò indiuiduorum dotes, quae saepe nonnullis insunt tam mirabiles, quàm in speciebus esse solent, exhibet per seminales similiterrationales, non tam sub adminiculo formarum figurarumque coeestium, quam situ stellarum & habitu motionum, aspectuumque Planetarum, tùm inter se, tùm ad stellas Planetis sublimiores. Anima quidem nostra ultra uires membrorum proprias, communem ubique promit in nobis uitae uirtutem, maximè uerò per cor, tan quam ignis animae proximi fontem. Similiter anima mundi ubique uigens per Solem praecipuè suam passim explicat communis uitae uirtutem. Vnde quidam animam, & in nobis, & in mundo, in quolibet membro totam, potissimum in corde collocant atque Sole. Semper uerò memento sicut animae nostrae uirtus per spiritum adhibetur membris, sic uirtutem animae mundi per quintam essentiam, quae ubique uiget tanquam spiritus intra corpus mundanum, sub anima mundi dilatari per omnia, maximè uerò illis uirtutem hanc infundi, quae eiusmodi spiritus plurimum hauserunt. Potest autem quinta haec essentia à nobis intus magis magisque assumi, si quis sciuerit eam alijs elementis immixtam plurimum segregare, uel saltem his rebus frequenter uti, quae hac abundant, puriore praesertim, ceum electum uinum & saccharum, & balsamum atque aurum, preciosique lapilli, myrobalanique, & quae suauissimè redolent, & quae lucent, maximè uerò quae in subtili substantia qualitatem habent calidam, humidamque & claram, quale praeter uinum, est albissimum saccharum, praesertim si huic adhibueris aurum, odoremque cinnamomi atque rosarum.","prev":{"citation":"Opera omnia 531.5","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/531.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/531.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 532.5-7","label":"532.5 to 532.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/532.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/532.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}