{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 533-2","citation":"Ficino, Opera omnia 533-2","ref":"533-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/533-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/533-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/533-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Cap. IIII. Vnc tu igitur studebis tibi in primis insinuare. Hoc enim medio naturalia quaedam beneficia reportabis, tùm corporis mundani, tùm animae, tùm etiam stellarum atque daemonum. Nam ipse inter crassum mundi corpus, & animam medius est, & in ipso stellae sunt & daemones, atque per ipsum. Siue enim mundi corpus atque mundana sint ab anima mundi proximè (sicut Plotino placet atque Porphyrio) siue mundanum corpus sicut & anima proximè sit à Deo, ut nostris placet, & fortè Timaeo Pythagorico, omnino uiuit mundus atque spirat, spiritumque eius nobis haurire li cet. Hauritur autem proprie ab homine per suum spiritum, ille suapte natura conformem, maximè si reddatur etiam arte cognatior, id est, si maximè coelestis euadat. Euadit uerò coelestis, si expurgetur à sordibus, & omnino ab eis, quae inhęrent sibi dissimilia coe lo. Quę quidem sordes non solum intra uiscera si fuerint, uerumetiam si animo, si in cute, si in uestibus, si in habitatione & aëre, spiritum frequenter inficiunt. Efficietur tandem coelestis, si ad orbicularem animi corporisque motum, ipse quoque orbes efficiat. Si ad aspe ctum cogitationemque lucis frequentiorem etiam ipse subrutilet. Si adhibeantur ei similia coelo, ea communiter diligentia qua Auicen. in lib. De uiribus cordis, spiritum curat, & nos in lib. De curanda literatorum ualetudine curare contendimus. Vbi primum segregantur ab eo uapores obnubilantes, medicinis etiam purgantibus. Secundo rebus lucentibus illustratur. Tertio ita colitur, ut & tenuetur simul, & confirmetur. Fiet denique coelestis maximè quantum dictat ratio praesens, si applicentur ei potissimum radij influxusque Solis inter coelestia dominantis. Atque ita ex hoc spiritum tanquam in nobis medio coelestia bona in primis insita sibi in nostrum tùm corpus, tum animum exun dabunt: Bona inquam coelestis cuncta, in Sole enim omnia continentur. Conferet autem Sol ad spiritum solarem efficiendum proprie, quando sub Ariete fuerit uel Leone, ipsum aspiciente Luna, maximè in Leone, ubi adeò spiritum nostrum uegetat, ut ipsum muniat contra uenenum Epidemiae repellendum, quod perspicuè apparet in Babylonia & Aegypto, & regionibus spectantibus ad Leonem, ubi Sol Leonem intrans, Epidemiam sedat, ea duntaxat ratione, qua diximus. Tunc ergo & tu Solaria passim exqui sita compone. Tunc incipe solaribus uti, ea tamen cautione, qua sub aestu exiccationem diligenter euites. Non poterit autem facile spiritus solaris euadere, nisi sit quamplurimus. Ad Solem enim maximè pertinet amplitudo.","prev":{"citation":"Opera omnia 533","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/533","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/533"},"next":{"citation":"Opera omnia 516","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/516"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}