{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 534","citation":"Ficino, Opera omnia 534","ref":"534","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/534","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/534","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/534.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"Iam uerò si quis conuicerit Saturnum & Martem natura noxios esse, quod equidem nunquam crediderim, tamen his quoque utendum, quemadmodum uenenis nonnunquam utuntur & Medici, quod Ptolemaeus in Centiloquio probat. Proderit ergo quandoque uis Saturni caute sumpta, sicut apud Medicos quae adstringunt atque continent, imò & quae stupefaciunt, sicut opium & man dragora. Martis quoque sicut Euphorbium & helleborus. Cautissimi uerò hac in re fuisse uidentur Magi Brachmanes Pythagorici, qui quum obsedulum philosophandi studium Saturni tyrannidem formidarent, uestibus albis amiciebantur, louialibusque siue Phoebeis, quotidie sonis & cantibus utebantur, plurimumque sub dio uiuebant. Vbique uerò memento per affectum studiumque animi, & per ipsum spiritus qualitatem, nos facillimè subitoque exponi Planetis, eundem affectum atque eiusmodi studium & qualitatem significantibus. Persaepè rationem igitur à rebus humanis, per ocium, solitudinem, firmitatem, per Theologiam, secretioremque philosophiam, supersiitionem, Magiam, agriculturam, per moerorem Saturno subijcimur. Per ciuilia & ambitiosa negocia, per philosophiam naturalem communemque, per religionem ciuilem, purque leges loui Marti per iram atque certamina, Soli Mercurioque per studium eloquentiae, cantusque & uerita tis & glorię atque solertiam, Veneri per lętitiam & Musicam & festiua, Lunae per uictum plantis similem. Sed hanc interhoc differentiam mente teneto, exercitationem ingenij magis publicam atque amplam ad Solem spectare, priuatam uerò & artificio mancipatam, potius ad Mercurium. Tùm uerò Musicam grauem quidem louis Solisque esse, leuem Veneris, mediam uerò Mercurij. Similis quoque de stellis fixis ratio est. Haec quidem communis humanae spenciei regula. Propria uerò unicuique regula fuerit explorare quae stella, qui boni cuique in genitura promiserit, atque ab ea potius, quàm ab alia reposcere gratiam. Et ab unaquaque non quodlibet donum, & quod aliarum est, sed eius proprium expectare, nisi fortè tum à Sole communia multa reportes, tanquam communi quodam duce coelestium, & ab loue ferme similiter, tum mundana pariter omnia ab ani ma spirituque mundi. Quem sicut & quoduis animai multomque efficatius animatum esse, non solùm Platonicae rationes, sed etiam Astrologorum Arabum testimonia comprobant. Vbi etiam probant ex applicatione quadam spiritus nostri ad spiritum mundi per artem Physicam affectumque facta, traijci ad animam corpusque nostrum bona coelestia. Hinc quidem per spiritum nostrum in nobis medium, & tunc à mundi spiritu roboratum, inde uero per radios stellarum feliciter agentes in spiritum nostrum, & radijs natura similem, & tunc seipsum coelestibus coaptantem. Quod inter animam mundi & corpus eius manifestum, sit spiritus eius, in cuius uirtute sunt quatuor elementa. Et quod nos per spiritum nostrum hunc poßimus haurire.","prev":{"citation":"Opera omnia 513.5-7","label":"513.5 to 513.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/513.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/513.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 534-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/534-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/534-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}