{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 54.14-15","citation":"Ficino, Opera omnia 54.14-15","ref":"54.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/54.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/54.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/54.14.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Apparuit enim eis die tertio iterum uiuus, quemadmodum diuinitus inspirati Prophetae, uel haec, uel alia de eo innumera miracula futu ra esse prędixerant. Sed in hodiernum diem Christianorum qui ab ipso nuncupati sunt, & nomen perseuerat, & genus. Alibi quoque sic ait: Ananias iunior, proteruus, & insolens moribus, fratrem lesu, qui dicitur Christus, nomine lacobum, & alios quàm plurimos quasi contra legem agentes accusans, tradidit lapidandos. Qui autem uidebantur esse moderatissimi ciuitatis, & circa legis integritatem habere solicitudinem, grauiter hoc tulere, miseruntque latenter ad regem, rogantes eum, ut scriberet Ananiae, ne talia perpetraret, cum neque prius rectè fecisset. Haec losephus in uigesimo Antiquitatum libro. Deta De resurrectione Christi. AEtera quidem miracula lesu, quia sępe, & multa, & coram populo facta sunt, & decantantur à multis, negare non audetis. Resurrectionem autem, quamuis multi de illa scripserint, tamen quia non omnibus nota fuit, omnino negatis. Hanc tamen à losepho confirmatam uidetis. An nescitis corpus illud lesu, quod pòst resurrectionem immortale diuinumque omnino fuerat effectum, non decuisse quorumlibet mortalium oculis, sed ab illis duntaxat uideri, qui statuti testes alijs à Deo fuissent. Viderunt autem lesum ex mortuis suscitatum XL.","prev":{"citation":"Opera omnia 54.9-13","label":"54.9 to 54.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/54.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/54.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 55","label":"55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/55"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}