{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 542-2","citation":"Ficino, Opera omnia 542-2","ref":"542-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/542-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/542-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/542-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Cap. X. Ommemorauimus autem quas in signis Planetae dignitates habent, ut quoties facturi compositurique sumus quae ad Planetam aliquem attinent, sciamus eum in suis dignitatibus collocare, praesertim quando habuerit in nostra reuo lutione & genesi principatum, ut etiam Saturnus aque Mars, alioquin deprimendi, nobis tamen sint erigendi, si geniturae nostrae significatores extiterint. Maximen uerò operaeprecium ex hac commemoratione fecerimus, si quando usuri in medicinis conficiendis beneficio Lunae & Veneris atque louis, cauebimus ne in finibus Saturni uel Martis existant, nisi fortè ubi cogimur, uel per Saturnum cohibere dissolutionem aestumque reprimere, uel per Martem frigidissima calefacere, torpentia suscitare, alioquin fines louis & Veneris eligemus, accipiemus quoque Mercurij fines, Mercurialibus in primis hominibus profuturi. Neque latêre nos debet, homines ualde Mercuriales, quales sunt qui ingenio, artificio, eloquio pollent, non mediocriter esse Solares. Mercurius enim semper est Apolline plenus. Vt autem quiuis intelligat quomodo figuras in coelo describamus in oras signum quod ab Oriente surgit, primam appellamus uitaeque domum. Quod succedit in ortum, secundam, tertiamque deinceps, aliasque similiter, ita in septima domus sit signum, quo in Occidente iam descendens opponitur ascendenti. Huic Hic octaua succepit. Nona uerò è medio cadit coelo, quod decimam domum efficit. Huic succedit undecima. Sed duodecima cadit ab ascendente. Vt igitur Planetae sint potentes, habendi sunt in angulis, uel Orientis, uel Occidentis, uel medij utrinque coeli. Maximè uerò in angulo ascendentis, aut decimae medium suprà caput obtinentis coelum, aut Ialtem in plagis, quae angulis mox succedunt. Tametsi Solem quidem nona, quae à medio cadit coelo, Lunam uerò in tertia etiam cadente gaudere putant. Duas inter haec regulas mente teneri Astrologi uolunt. Vnam quidem aegrotantis ratione, alteram uerò medici. Nempe ubi aegrotantis septima domus per Saturnum & Martem infortunata est, uel dominus eius infelix, separa medicum ab aegroto, si Ptolemaeo credis.","prev":{"citation":"Opera omnia 542","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/542","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/542"},"next":{"citation":"Opera omnia 543.1-4","label":"543.1 to 543.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/543.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/543.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}