{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 551.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 551.5-8","ref":"551.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/551.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/551.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/551.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Quid ergo? Ambo quidem ordine Vrsam sequente clauduntur, sed superiorem in ipsa Vrsae proprietate gradum tenet Magnes, inferiorem uero ferrum. Superius autem in eodem rerum contextu trahit quidem quod est inferius, & ad se conuertit, uel aliter quomodolibet agitat, aut afficit uirtute prius infusa. Inferius uicissim eadem ad superius infusione conuertitur, uel aliter agitatur, uel prorsus afficitur. Sic in serie Solis inferior homo admiratur superiorem, in ordine louio ueneratur, in Martio timet, in Venereo inferior ad superiorem rapitur amoris ardore, deseritque seipsum, in Mercuriali semper hic di scit, uel persuadetur ab illo, in Lunari motum hic ab illo saepius exorditur, in Saturnali quietem. Ego autem quum haec explorata hactenus habuissem admodum gratulabar, cogitabamque iuuenis adhuc Magneti pro uiribus insculpere coelestis Vrsae figuram, quando Luna melius illuc aspiciat, & ferreo tunc filo collo suspendere. Speraba equidem ita demum uirtutis me sideris illius compotem fore. Sed cum diutius explorassem, inueni tandem sideris illius influxus Saturnales esse plurimùm atque Martiales. Accepi à Platonicis malos daemonas plurimùm septentrionales existere, quod etiam Hebraeorum Astronomi confitentur, noxios Martiosque daemonas in Septentrione ponentes. Propitios autem & louios, in meridie. Didici a Theologis, & lamblicho, imaginum fictores à daemonibus malis occupari saepius atque falli. Vidi equidem lapillum Florentiam aduectum ex India, ibi è capite draconis erutum, rotundum, ad nummi figuram punctis ordine quamplurimis, quasi stellis naturaliter insignitum, qui aceto perfusus mouebatur parumper in rectum, imò obliquum, mox ferebatur in gyrum, donec exhalaret uaporaceti. Existimaui equidem lapillum eiusmodi coelestis draconis habere naturam atque quasi figuram, motum quoque illius accipere quatenus per aceti seu uini ualentioris spiritum, draconi illi siue firmamento familiarior redderetur.","prev":{"citation":"Opera omnia 551.1-4","label":"551.1 to 551.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/551.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/551.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 552.1-3","label":"552.1 to 552.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/552.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/552.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}