{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 553.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 553.1-4","ref":"553.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/553.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/553.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/553.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Cap. XVI. Mmensa fermè coelestium magnitudo, uirtus, motio facit, ut omnes omnium siderum radij terrae molem quę quasi punctum est ad coelum, momento facilimeque usque ad centrum recti penetrent, quod omnes Astronomi confitentur. Ibi ut placet Pythagoreis atque Platonicis fortissimi sint, tùm quia recti undique centrum tangunt, tùm quia in angustum collecti sunt cuncti. Quorum uehementia, materia ibi terrę sicca procul ab humore remota prorsus accenditur, accensaque extenuatur, atque dispergitur per meatus undique, & efflat incendia pariter atque sulphur. Sed ignem hunc putant ualde caliginosum esse, & quasi incendium quoddam luminis expers, sicut in coelo extat expers incendij lumen, ignis autem inter coelestem atque infernum, lumen eum feruore coniungit. Putant autem ignem è centro flantem ignem esse Vestalem. Siquidem Vestam esse terrae uitam numenque putabant. Ideoque Vestae templum ueteres in medijs urbibus con struebant, ignemque in medio perpetuum collocabant. Sed ne ulterius peruagemur con cludamus iam, si stellarum radij totam mox terram penetrant, negari non facile posse metallum atque lapillum, quando caelantur imaginibus subito penetrare, eisque miras uel saltem qualescunque imprimere potes. Quandoquidem & in aluis terrae preciosissima generant. Sed quis neget per haec radios penetrare? Siquidem aër & qualitas eius, & sonus minus efficax solida transit subito, & sua quadam afficit qualitate. Iam uerò si duritia radijs obsisteret penetrantibus, lumen multò citius aërem quàm aquam pertransiret, & hanc ocyus multo quàm uitrum, similiter, quàm crystallum. At quum eodem momenta solida, quò liquida cuncta transuerberet, perspicuè constat duritiam radijs nullo modo resistere. Atque idcirco dicent, non esse negandum metalla coelestium radios influxusque suscipere, atque etiam conseruare ad tempus, tunc sibi coelitus destinatum. Con seruare, inquam, uirtutem quandam ex radiorum concurrentium contractu creatam. Quid uero, si materia durior hoc ipso quod uidetur obsistere causae praepotenti magis ictibus se exponit? Sic ensis lignum sub lana incidit, non incisa lana. Sic radius ille fulmineus corio, quandoque non laeso dissoluit in eo metallum.","prev":{"citation":"Opera omnia 552.4-7","label":"552.4 to 552.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/552.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/552.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 553.5-8","label":"553.5 to 553.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/553.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/553.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}