{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 553.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 553.5-8","ref":"553.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/553.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/553.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/553.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Quum uerò natura coelestis nostro hoc igne incomparabiliter sit praestantior, non est putandum radij coelestis officium esse duntaxat quale opus ignei radii manifestè uidemus scilicet illuminare, calefacere, exiccare, penetrare, extenuare, dissoluere quae nostris sensibus notissima sunt, sed multò plures mirabilioresque uires & effectus habere, alioquin & materia inferior, & caducis sensus cum diuinitate coeli penitus aequaretur. Sed quis nesciat uirtutes rerum occultas, quae speciales à medicis nominantur, non ab elementali natura fieri, sed coelesti? Possunt itaque (ut aiunt) radij occultas & mirabiles ultra notas imaginibus imprimere, ui res, sicut & caeteris inserunt. Non enim inanimati sunt, sicut lucernae radij, sed uini, sensualesque tanquam per oculos uiuentium corporum emicantes, dotesque minficas secum ferunt ab imaginationibus mentibusque coelestium, uim quoque uehementissimam ex aftctu illorum ualido, motuque corporum rapidissimo, ac propriè maximeque in spiritum agunt coelestibus radijs similimum. Agunt insuper in corpora uel durissima, omnia enim haec ad coelum infirmissima sunt. Sunt autem in uarijs stellis uariae quoque uires, & idcirco in radijs earum inter se uariae. Praeterea in radiorum ictibus aliter atque aliter incidentibus uirtu tes diuersae nascuntur. Denique in concursibus radiorum mutuis aliter atque aliter, & hic aut ibi, & tunc aut aliàs effectis diuersae subitò uires suboriuntur, multò magis atque citius. quàm in alijs atque alijs elementorum qualitatumque elementalium mixtionibus, multò etiam citius, quàm in tonis, & numeris apud Musicum aliter atque aliter concinentibus. Si haec diligenter consideraueris, forsitan non diffides, dicent, subito quodam radiorum iactu uires imaginibus imprimi atque ex diuerso iactu diuersas. Nunquid ergo tam cito? Mitto fascinationes repentino quodam intuitu factas. Etamores acerrimos statim accensos radijs oculorum, qui & ipsi fascinamenta quaedam, quae in libro de amore probamus. Mitto quàm citò rubens oculus inficiat intuentem, & speculum intuens foemina mensiruosa. Nónne & familiae quaedam apud Illyricos & Triballos iratae, intuitu homines interemisse feruntur? Et foeminae quaedam in Scythia idem facere consueuisse? Et Catoblepae regulique serpentes radiorum ex oculis iactu homines perimunt. Torpedo quoque marina tactu etiam procul per uirgam manum subito stupefacit. Echinus quoque pisculus grandem solo pręterea tactu nauem sistere fertur.","prev":{"citation":"Opera omnia 553.1-4","label":"553.1 to 553.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/553.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/553.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 554.1-4","label":"554.1 to 554.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/554.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/554.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}