{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 554.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 554.1-4","ref":"554.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/554.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/554.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/554.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Phalangia quinetiam in Apulia ictu quopiam, uel occulto spiritum animumque repentino stupore permutant. Quid rabiosus canis facit, uel non apparente morsu? Quid scopa, deinde quid arbutus? Nonne leuissimo tactu uenenum concitant atque rabiem? An ergo negabis coelestia ocu lorum suorum radijs, quibus nostra contuentur, simulatque contingunt statim miranda perficere? Iam uerò grauida mulier tactu statim signat membrum hominis nascituri, rei desideratae nota. An uerò dubitabit radios aliter aliterume tangentes diuersa conficere? Quum & tu helleborum herbam colligens, siue folium deorsum trahas, siue sursum, hoc subito tactu, causa sis helleboro, ut deorsum educat humores, aut sursum? Nónne ab initio rei cuiusque generandae coelestes influxus concoctione materiae, digestioneque perfecta non tam tempore, quàm momento dotes mirificas largiuntur? Nonne suffragante coeli uultu innumerabiles saepe ranae, similesque animantes ex arenis momento prosiliunt? Tanta est in materijs praeparatis potentia coeli, tanta celeritas. Denique si ignis hoc habet, ut tempore quàm breuissimo faciat, quae caetera longo, ob id praecipuè quod est coelo simillimus. Quis nam dubitet, coelum magna quasi momento perficere, etiam in materia minus parata, sicut flamma solet ingentior? Quid ergo dubitas, inquiunt, in imagine construenda fermè similiter agere coelum? Dices opinor, sicut & ego dicebam, na turales hic alterationis gradus subesse. Qui sanè defectus minuit quidem coeleste donum, nec tamen penitus auferre uidetur. Nolunt enim Physici ex quolibet metallo uel lapide imaginem fabricari, sed certo. In quo quidem natura coelestis, uirtutem olim ad hoc ipsum quod optatur naturaliter inchoauerit, & quasi iamiam perfecerit, ut in sulphure flammam. Quam sanè uirtutem tunc demum perficiat, quando materia haec per artem sub simili quodam influxu coelesti uehementer agitatur, & agitata calescit. Itaque ars suscitat inchoatam ibi uirtutem, ac dum ad figuram redigit, similem suae cuidam coelesti figurae, tunc suae illic ideae prorsus exponit, quam sic expositam, coelum ea perficit uirture, qua coeperat exhibens quasi sulphuri flammam. Sic potentia quaedam ad rapiendas paleas coelitus data succino, quodammodo debilis, saepe per frictionem calefactionemque facta ualidior, subitò rapit. Similem uirtutem Serapio scribit datam lapidi Albugedi quasi hyacintho simili, sed non prius trahere paleas, quàm capilli hoc lapide perfricentur.","prev":{"citation":"Opera omnia 553.5-8","label":"553.5 to 553.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/553.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/553.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 554.5-8","label":"554.5 to 554.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/554.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/554.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}