{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 555.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 555.1-4","ref":"555.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/555.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/555.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/555.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Cap. XVII. CEd ne figuris nimium forte diffidas, meminisse iubebunt, in regione hac sub Lu na elementari, elementarem quoque qualitatem posse quàm plurimum, in transmutatione uidelicet ad aliquid elementare tendente, calorem scilicet & frigus, & humorem atque siccitatem. Qualitas autem quae minus elementares materialesue sunt scilicet lumina, id est, colores, numeros quoque, similiter & figuras ad talia forsitan minus posse, sed ad coelestia munera, ut putant, ualere permultum. Nam & in coelo lumina, & numeri, & figurae, sunt fermè omnium potentissima, praesertim nulla sit ibi materia, quod Peripatetici plerique putant. Sic enim figurae, numeri, radij, quum non alia sustineantur ibi materia, quali substantiales esse uidentur. Atque quum in ordine rerum mathematicae formae physicas antecedant, tanquam simplices quidem magis, & minus egenae, meritò in antecedentibus mundi gradibus, id est, coelestibus, authoritatem sibi maximam uendicant, ut non minus inde fiat numero, figura, luce, quàm elementari quadam proprietate. Huius quidem authoritatis habetur etiam sub Luna signum. Qualitates enim ualde materiales plurimis rerum speciebus sunt communes, eisque quodammodo permutatis, non usquequaque species commutantur. Figurę autem numerique par tium naturalium, proprietatem cum specie inseparabilem peculiaremque possident, utpote quae coelitus unà cum speciebus destinata fuerunt. Imò & cum idaeis maximam ha bent in mente mundi regina connexionem. Atque quum ipsae numerique species quaedam sint idaeis ibi proprijs designatę, nimirum uires inde proprias sortiuntur. Ideoque tum spe cies naturalium certis figuris, tum motus, & generationes, & mutationes certis numeris astringuntur. De lumine uerò quid dicam? Est enim actus intelligentiae uel imago. Colores autem sunt lumina quaedam. Quamobrem ubi lumina, id est, colores, figurasque, & numeros Astrologi dicunt in materijs nostris ad coelestia praeparandis posse quamplurimum, non temere, ut aiunt, debes ista negare. Non ignoras concentus per numeros proportionesque suas, uim habere mirabilem ad spiritum, & animum, & corpus sistendum, mouendum & afficiendum. Proportiones autem ex numeris constitutae, quasi figurae quaedam sunt, uel ut ex punctis lineisque factae, sed in motu. Similiter motu suo se habent ad agendum figurae coelestes, hae namque harmonicis, tùm radijs, tùm motibus suis omnia penetrantibus spiritum indies ita clam afficiunt, ut Musica praepotens palàm afficere consueuit. Nosti praeterea quàm facilè multis misericordiam moueat figura lugentis. Et quantum oculos imaginationemque, & spiritum & humores afficiat statim atque moueat amabilis personae figura, nec minus uiua est & efficax figura coelestis.","prev":{"citation":"Opera omnia 554.5-8","label":"554.5 to 554.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/554.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/554.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 555.5-7","label":"555.5 to 555.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/555.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/555.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}