{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 558.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 558.5-8","ref":"558.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/558.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/558.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/558.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Fi guras uero non adeò, nisi pro signis quibusdam ad daemones adiungantur. In libro etiam de Fato ait, constellationes dare ordinem essendi atque perdurandi, non solum rebus naturalibus, sed etiam artificiosis, ideò imagines sub certis constellationibus fabricari. At si quid mirabile per eas ultra consuetos naturalium effectus nobis eueniat, in daemonas reijcit hominum seductores, quod in libro contra Gentiles perspicuè patet, maxime ue rò in libello de occultis naturae operibus, ubi uidetur etiam ipsas imagines paruipendere, quomodocunque factas, quas & ego quatenus ipse iusserit, nihilipendam. Referre autem mi rabiles quosdam effectus imaginum in daemonum falsitatem, nec est à Platonicis alienum. Nam & lamblichus ait, eos qui religione summa sanctimoniaque posthabita, imaginibus duntaxat consisi, ab eis diuina sperant munera, hac in re à malis daemonibus saepissimè fal li, sub praetextu bonorum numinum occurrentibus. Contingere tamen ex imaginibus legitima Astrologiae ratione constructis naturalia quaedam bona, non negat. Denique tutius fore arbitror medicinis, quam imaginibus se committere, rationesque à nobis potestate coe lesti, pro imaginibus assignatas, in medicinis potius, quam in figuris efficaciam habere posse. Probabile enim est, si quam uim imagines habent, hanc non tàm per figuram nuper acquirere, quàm per materiam possidere naturaliter sic affectam. Ac si quid denuò acquiritur dum insculpitur, non tàm per figuram comparari, quam per calefactionem contusione quadam prouenientem. Quae quidem contusio calefactioque facta sub harmonia, coelesti simili harmoniae, quae quondam materiae uirtutem infuderat, excitat uirtutem ipsam atque corroborat sicut flatus flammam, & manifestam efficit ante latentem, sicut calos ignis in aspectum producit literas scriptas succo cepae prius delitescentes. Atque literae hirci adipe inscriptae lapidi prorsus occultae, si lapis submergatur aceto, prodeunt, & sculptae eminentes extant. Imo uerò sicut tactus scopae uel arbuti suscitat rabiem consopitam, sic forte contusio quaedam & calefactio sola labentem in materia uirtutem prodit, facta uidelicet opportunè. Qua quidem coelesti opportunitate expedit in medicinis conficiendis uti. Aut si quis fortè tractare metalla lapidesque uoluerit, praestat percutere solum atque calefacere, quàm figurare. Praeter enim id quod inanes esse figuras suspi cor, haud temerè uel umbram idololatriae debemus admittere. Item nec temerè uti stellis uel salutaribus ad morbos his simillimos expellendos.","prev":{"citation":"Opera omnia 558.1-4","label":"558.1 to 558.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/558.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/558.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 559","label":"Cap. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/559","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/559"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}