{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 559.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 559.1-4","ref":"559.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/559.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/559.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/559.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Cap. XIX. Ed cur nam uniuersalem ipsam, id est, uniuersi ipsius imaginem permittimus? Ex qua tamen beneficium ab uniuerso sperare uidentur. Seulpet ergo sectator illorum fortè, qui poterit formam quandam mundi totius archetypam si placebit in aere, quam deinde opportunè in argenti lamina imprimat aurata. Sed quando potissimum imprimet? Quando Sol minutum primum Arieris attigerit. Hinc enim Astrologi tanquam ex sui natalis reuolutione, fortunam mundi eo saltem anno imminentem auspicantur. Ille igitur in hoc ipso mundi natali totius imprimet mundi figuram. At uidesne quàm bellè inter disserendum mundi aliquando nati nobis succurrerit argumen tum? siquidem quolibet anno renascitur. Nónne in ipsa hominis genesi metiuntur Astro logi, primum in quo signo, quo gradu, quo minuto Sol extiterit? Ibique totius figurae iaciunt fundamentum. Et quolibet deinceps anno, quum primum Sol minutum subierit idem, quasi renatum hominem arbitrantur, atque inde praesagiunt anni fortunam. Sicut igitur id in homine facere non ualerent, nisi quasi renasceretur, atque hic non posset quasi renasci, nisi fuisset aliquando natus, sic & mundum conijcere licet aliquando genitum. Sole uidelicet sub minuto Arietis primo tunc posito, quandoquidem per eundem quolibet anno situm, sors quaedam quasi renascentis mundi reuoluitur. Tunc igitur fabricauit mundi figuram. Cauebit autem ne sabbato Saturni die figuram sculpat aut exprimat. Hoc enim die Deus mundi faber ab opere traditur quieuisse, quod ab ideali die Solis inceperat. Quantum enim Sol generationi accommodatus est, tantum Saturnus ineptus. Perfecerat autem opus in Venere, pulchritudinem operis absolutam significante. Sed de mundanae fabricae rationibus ultra. loannes enim Picus noster Mirandula diuina de genesi mundi mysteria Moseos diuinitus his diebus expressit. Quamobrem ut redeamus ad institutum, & ille mundum suum primum die uel hora Saturni non sculpet, sed potius uel hora Solis. Imprimet autem in anni natali, praesertim si tunc felices accedant Iupiter atque Diana. Optimum uerò fore putabunt praeter lineamenta opificio colores inserere. Sunt uerò tres uniuersales simul & singulares mundi colores, uiridis, au reus, sapphyrinus, tribus coeli gratijs dedicati. Viridis quidem Veneri simulatqs Lunae, humidus uidelicet humidis atque nascentium proprius, accommodatus & matribus. Aureum Solis esse colorem nemo dubitat, & ab loue insuper atque Venere non alienum.","prev":{"citation":"Opera omnia 559","label":"Cap. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/559","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/559"},"next":{"citation":"Opera omnia 559.5-7","label":"559.5 to 559.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/559.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/559.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}