{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 559.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 559.5-7","ref":"559.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/559.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/559.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/559.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Sap phyrinum denique loui maximè dedicamus, cui & Sapphyrus ipse dicitur consecratus. Vnde & lapis lazulus hoc colore dotatus ob uirtutem louiam contra bilem atram à Sa turno profectam, apud medicos praerogatiuam habet, nasciturque cum auro, aureis distinctus notis, ita eomes auri sicut Solis est lupiter. Similemque uim habet lapis Armenus, co lorem similem cum uiridi quodammodo possidens. Expedire igitur iudicabunt ad gra tiarum coelestium munera capessenda, treis potissimum hos colores frequentissime con tueri, atque in formula mundi quam fabricas, sapphyrinum colorem mundi sphaeris inserere. Operae precium fore putabunt aurea sphaeris ad ipsam coeli similitudinem addere, sidera, atque ipsam Vestam, siue Cererem, id est, terram, uiridem induere uestem. Eiusmodi formulam sectator illorum, uel gestabit, uel oppositam intuebitur. Vtile uerò fore spectare sphaeram motibus suis praeditam, qualem Archimedes quondam, & nuper Florentinus quidam noster, Laurentius nomine, fabricauit. Neque spectare solum, sed etiam animo reputare. Proinde in ipsis suae domus penetralibus cubiculum construet in fornicem actum, fi guris eiusmodi & coloribus insignitum, ubi plurimum uigilet atque dormiat. Et egressus domo non tantam attentione singularum rerum spectacula, quanta uniuersi figuram coloresque perspiciet. Sed haec imaginum fictores illi uiderint. Tu uerò praestantiorem in te finges imaginem, nempe quum noueris, nec quicquam ordinatius esse, quam coelum, neque tempera tius aliquid cogitari, quàm lupiter, sperabis ita demum beneficia coeli louisque consequi, si cogitationibus, affectibus, actionibus, uictu teipsum ordinatissimum temperatissimumque praestiteris. At postquam in mentionem temperaturę coelestis incidimus, opportunum fortè fuerit recordari nullum inesse coelo elementaris qualitatis excessum, ut Peripateticem loquar, alioquin siue ita compositum sit, iam esset tot seculis dissolutum, siue etiam simplex, tanta saltem magnitudine, potentia motione caetera perdidisset. Sed profecto tanquam moderatissimum omnia moderatur, ac diuersa commiscet in unum.","prev":{"citation":"Opera omnia 559.1-4","label":"559.1 to 559.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/559.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/559.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 560","label":"Cap. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/560","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/560"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}