{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 562.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 562.1-4","ref":"562.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/562.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/562.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/562.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Probabilius autem est effectus eiusmodi per Venereos daemonas confici, his operibus uerbisque gaudentes, uel per daemonas simpliciter seductores. Nam & Apollonium Theanaeum saepe Lamias deprehendisse & prodidisse ferunt, daemonas scilicet quosdam salaces, Venereósque, qui formosas puellas simulent, pelliciantque formosos, quos ut serpens elephantem ore, sic illi illos ore uulua pariter exugant, ac prorsus exhauriant. Sed haec Apollonius ipse iriderit. In uerbis autem certis uim esse certam atque magnam Origenes asserit contra Celsum, & Synesius atque Alchindus, de Magia disputantes. Item Zoroaster uetans barbara uerba mutare, lamblichus quoque similiter. Item Pythagorici uerbis & cantibus, atque sonis mirabilia quaedam Phoebi & Orphei more facere consueti. Quod Hebraeorum antiqui Doctores prae caeteris obseruarunt, omnesque Poetae miranda canunt carmi nibus effici. Et grauissimus illem Cato in Re rustica, in curandis bestiarum morbis, aliquan do barbaris cantionibus utitur. Sed praestat dimittere cantiones. Concentum uerò illum, quo adolescens Dauid Saulem ab insania redimebat, nisi mysterium iusserit ad diuinitatem referri, referet fortè aliquis ad naturam. Quum uerò pro septem Planetarum numero, septem quoque sint gradus, per quos à superioribus ad inferiora fit attractus, uoces medium gradum obtinet, & Apollini dedicantur. Infimum quidem tenent gradum materiae duriores, lapides, atque metalla, ac Lunam referre uidentur. Secundum in ascensu locum habent, quae ex heibis, arborum fructibus, gummis, membris animalium com ponuntur, respondentque Mercurio, si ordinem in coelo sequimur Chaldaeorum. Tertium pulueres subulissimi, eorumque uapores ex praedictis electi, odoresque simpliciter herbarum, & florum, & unguentorum ad Venerem pertinentes. Quartum uerba, cantus, soni, quae omnium ritè dedicantur Apollini, Musicae prae caeteris authori. Quintum uehementes imaginationis conceptus, formae, motus, affectus uim Martiam referentes. Sextum tationis humanae discursiones deliberationesque consultae pertinentes ad louem. Septimum secretiores simplicioresque intelligentiae, quasi iam à motu seiunctae, con iunctae diuinis, destinatae Saturno. Quem meritò Sabath Hebraei nomine quietis appellant. Quorsum haec? ut intelligas quemadmodum ex certa herbarum uaporumque compositione confecta, per artem tum Medicam, tum Astronomieam, resultat communis quaedam forma, uelut harmonia quaedam siderum dotata muneribus. Sic ex tonis primò quidem ad stellarum normam electis, deinde ad earundem congruitatem inter se compositis, communem quasi formam fieri, atque in ea coelestem aliquam suboriri uirtutem.","prev":{"citation":"Opera omnia 564.5-8","label":"564.5 to 564.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/564.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/564.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 562.5-7","label":"562.5 to 562.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/562.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/562.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}