{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 563.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 563.1-4","ref":"563.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/563.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/563.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/563.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Tertia, situs aspectusque stellarum quotidianos animaduerteret, atque sub his explorare, ad quales potissimùm sermones, cantus, motus, saltus, mores, actus, incitari homines plerique soleant, ut talia quaedam tu pro uiribus imiteris in cantibus, coelo cuidam simili placituris, similemque suscepturus influxum. Memento uerò cantum esse imitatorem omnium potentissimum. Hic enim intentiones affectionesque animi imitatur, & uerba, refert quoque gestus motusque corporis, & actus hominum, atque mores, tamque uehementer omnia imitatur, & agit, ut ad eadem imitanda, uel agenda, tum cantantem, tum audientes subitò prouocet. Eadem quoque uirtute quando coelestia imitatur, hinc quidem spiritum nostrum ad coelestem influxum, inde uerò influxum ad spiritum mirificè prouocat. Iam ue rò materia ipsa concentus purior est admodum, coeloque similior, quam materia medicinę Est enim aër etiam hic quidem calens, siue tepens, spirans adhuc, & quodammodo uiuens, suis quibusdam articulis artubusque compositus, sicut animal, nec solum motum ferens, affectumque praeferens, uerùm etiam significatum efferens quasi mentem, ut animal quoddam aërium & rationale quodammodo dici possit. Concentus igitur spiritu sensuque ple nus, si fortè tum secundum eius significata, tum secundùm eius articulos, atque formam ex articulis resultantem, tum etiam secundum imaginationis affectum huic sideri respondeat, aut illi, non minorem inde uirtutem, quàm quaelibet alia compositio traijcit in cantantem, atque ex hoc in proximum auditorem, quousque cantus uigorem seruat, spiritumque canentis, pręsertim si cantor ipse sit natura Phoebeus, uehementerque habeat uitalem cordis spiritum, atque insuper animalem. Sicut enim uirtus ac spiritus naturalis, ubi potentissimus est, mollit statim, liquefacitque alimenta durissima, atque ex austeris mox dulcia reddit, generat quoque extra se seminalis spiritus productione propaginem, sic uitalis animalisque uirtus ubi efficacissima fuerit, ibi intentissima quadam sui spiritus per cantum, tum conceptione agitationeque in corpus proprium potenter agit, tum effusione mouet subinde propinquum, afficitque cum suum, tum alienum siderea quadam proprietate, quam tum ex ipsa sui forma, tum ex electa temporis opportunitate concepit.","prev":{"citation":"Opera omnia 562.5-7","label":"562.5 to 562.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/562.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/562.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 563.5-8","label":"563.5 to 563.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/563.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/563.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}