{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 569-2","citation":"Ficino, Opera omnia 569-2","ref":"569-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/569-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/569-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/569-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"ista dabit, & ratio quaedam fortè dictabit, per electionem ipsam arbitrium pertinentem, coelestia ita prudentiae nostrae usui subijci, quemadmodum herbae Medico subminastrant, tibi tamen potius in praesentia credam. Et quàm tu difficile nunc ea permittis, tam facilen ipse dimittam. Obseruationes uerò Lunae, ideoque aliarum stellarum ad morbos curandos, & idcircò ad remedia praeparanda iamdiu (ut arbitror) permisisti. Concessum quoque abs te, & insuper approbatum, crescente Luna, eademque aucta lumine, nec aliunde infortunata seminibus agros spargere, uitesque serere. Cur non igitur ad plantandum (ut cynicè loquar) hominem, utamur beneficio Lunae, louisque & Phoebi? Nam Veneris quidem ad haec officio semper utimur. Sed rectius modò dixissem, semper utuntur. Nam ipsa mi hi Venus est Diana. Quid item de uictu dicemus? Nónne licebit, & proderit sub foelici sidere tum autumno uinum, tum indies panem epulasque conficere? Ac si nequeamus in his praeparandis aspectus siderum expectare, expediet saltem ascendentes accipere, uel aliter angulares, Solem, louem, Venerem, atque Lunam. Sic enim omnia, quibus utimur, foeliciter affecta coelitùs, foeliciter nos afficient. Hactenus te uideo absque controuersia concessurum, nisi fortè dicas, ita uitam nostram nihil fore aliud, quàm perperuam seruitutem. Ad haec ego subijciam, frustrà mortales cumulandis pecunijs & honoribus seruituros, quibus sunt perpetuò mancipati, nisi interim diligentia physica dies uitae sibi plures accumulent. Aut igitur soli Deo seruiant, quod quidem est potissimum, aut si cui praeterea seruituri sunt uitae, tum ualidae, tum longae potius, quàm pecunijs honoribusque uanis indulgeant. Concordes ergo sumus. Sed nunquid uel domos, fundabunt temerem, uel infaustas habitabunt? Vbi contagiosa quaedam calamitas aedificij fermè sic inficit ha bitantem, ut uenenosus pestilentiae uapor etiam ad biennium in pariete seruatus, qualis etiam ex epidemia latens in ueste, diu postea utentem inficit incautum, atque perdit. At postquam hic in uestium incidimus mentionem, prohibebis me, pie pater, in ueste confi cienda, uel primùm intuenda spiraculum Veneris diligenter aucupari, quo quasi Vene rea facta uestis, similiter prospera quadam corpus & spiritum afficiat qualitate? Nónne Medici uetant, uulpium pelles, agninas probant? Non aliter fortè sidus indies, quasi nascentes uestes afficit, quam semel ab initio natas. Vestes quidam & caetera artis opera, certam à sidere qualitatem accipere. Thomas Aquinas in libro de Fato confirmat. Tu igitur affirmabis. Infectas uerò uestes utentem inficere, etiam testis est scabies, atque lepra. Denique si populi uitae consulis cut opinor) ista permittes. Atque ego permissione tua consulam obseruanda. Sin autem eiusmodi moribundae uitae curam non improbas quidem, sed negligendam mones, ego quidem negligo, melioris uitae fiducia fretus, caeterisque similiter consulo faciendum. Vale. Quomodo per inferiora superioribus exposita deducantur superiora. Et per mundanas materias mundana potißimùm dona.","prev":{"citation":"Opera omnia 569","label":"Cap. XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/569","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/569"},"next":{"citation":"Opera omnia 570.1-4","label":"570.1 to 570.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/570.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/570.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}