{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 571.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 571.5-7","ref":"571.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/571.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/571.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/571.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Chaldaeos, inquam, religionis antistites, nam Astrologos tam Chaldaeorum, quam Aegyptiorum quodammodo tenta uisse daemonas per harmoniam coelestem in statuas fictiles trahere suspicemus. Quod significare uidetur Astrologus Samuel Hebraeus, autoritate Dauidis Bilastrologi fretus, antiquos uidelicet fictores imaginum fecisse statuas futura pronunciantes. Harmoniam uerò coelestium his accommodatam esse tradit. Metallum fundere ab hominis pulchri formam, die Mercurij hora tertia, scilicet Saturni, quando Mercurius Saturnum in Aquario subit, in nona coeli plaga uaticinium designare, ascenditque Geminorum sidus significans Prophetas ut aiunt, Mars à Sole comburitur, nec Mercurium intuetur, Sol tamen aspicit coniunctionis illius locum, Venus interea aliquem obtinet angulum, Occidentalis est & potens, Luna ex trigono gradum aspicit ascendentem, similiterque Saturnus. Haec ille. Ego autem primò quidem ex beati Thomae sententia puto, si modo statuas loquentes effecerint, non simplicem ipsum stellarum influxum ibi formauisse uerba, sed dae monas. Deinde si forte contigerit, eos in eiusmodi statuas ingredi, non arbitror hos ibi per coelestem influxum fuisse deuinctos, sed sponte potius suis cultoribus obsequutos denique decepturos. Nam & natura superior ab inferiore conciliatur quidem aliquando, sed cohiberi nequit. Et dispositio illa siderum paulò antem descripta, concurrere fortè non potest. Quamuis autem daemones astronomica ratione statuis includantur, tamen ubi per cultum eis exhibitum praesentes extiterint, Porphyrius ait eos regulis astronomicis oracula reddidisse, atque ideò frequenter ambigua, & meritò, quoniam lamblichus probat prophetiam ueram, atque certam, nec malis daemonibus conuenire, nec humanis artibus, uel natura, sed spiratione diuina purgatis mentibus prouenire. Sed ad Mercurium, imò ad Plotinum iam reuertamur. Mercurius sacerdotes ait accepisse uirtutem à mundi natura conuenientem, eamque miscuisse. Sequutus hunc Plotinus, putat totum in anima mundi conciliante facile confici posse, quatenus illa naturalium rerum formas per seminales quasdam rationes sibi diuinitùs insitas generat, atque mouet.","prev":{"citation":"Opera omnia 571.1-4","label":"571.1 to 571.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/571.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/571.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 572","label":"Cap. XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/572","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/572"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}