{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 573.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 573.5-6","ref":"573.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/573.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/573.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/573.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Illa sane ad ostentationem superuacua fingit prodigia, seu quando Persarum Magi ex saluia sub fimo putrefacta, dum Sol & Luna secundam Leonis faciem occuparent, eundemque gradum ibi. tenerent, generabant autem merulae similem, serpentina cauda, eamque redactam in cinerem, infundebant lampadi, unde domus statim plena serpentibus uidebatur. Hoc autem tanquam uanum & saluti noxium procul effugiendum. Tenenda tamen species necessaria, cum Astrologia copulans Medicinam. Si quis autem pertinax ulterius instet, morem huic ita gerito Guiciardine, ut ne legat haec noxia, nec intelligat, nec meminerit, nec utatur homo, si homo est tanto beneficio prorsus indignus. Multa sunt praeterea, quae tum aduersus ingratam ignorantiam in medium afferre tuo ingenio poteris. Quidnam agis & tu strenue Soderine noster? Tollerabisne superstitiosos caecosque nescio, qui uitam in animalibus uel abiectissimis, herbísque uilissimis manifestam uident, in coelo, in mundo nonuident? Iam uerò si homunciones isti uitam minimis concedunt mundi particulis, quae tandem dementia est, quae inuidia, nec nosse, nec uelle totum uiuere, in quo uiuimus, & mouemur, & sumus? Quod quidem cart canit Aratus, louem manifestè significans communem corporis mundani uitam. Perop portunem nunc in haec Arati uerba nescio quomodo uideor incidisse. Memini Lucam Euangelistam, memini Paulum Apostolum his uerbis libenter uti, in quibus mundi uitam sapientes illi non horrent.","prev":{"citation":"Opera omnia 573.1-4","label":"573.1 to 573.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/573.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/573.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 574","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/574","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/574"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}