{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 576","citation":"Ficino, Opera omnia 576","ref":"576","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/576","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/576.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":420,"text":"PRAEFATIO. Peraeprecium duxi, patriae pietatis impulsu, aliqua consilia contra pestilentiae morbum conscribere. Vt uerò quisque huius penetrare intelligentiam & curam exercere possit, institui subtiles omneis longásque disceptationes reijcere. Satis namque erit, quod quicquid in praesentia sum traditurus, etsi breui uerborum contextu haud plura dici queant, sufficientibus tamen rationibus, multorumque tam priscorum quàm recentiorum authoritatibus & experientijs, praesertim patris nostri M. Ficini, inter medios praecipui, qui haud paucos hac labe infectos pristinae sanitati restituit, & comprobatum est, & traditum. Imploramus itaque Deum Optimum Maximum, humanae uitae largitorem, nec non uerarum salutariumque medicinarum reuelatorem, ut contra pestis pericula efficacia nobis detegat remedia, utque suum uitale donum nobis ad laudem gloriamque suam conseruet. Quid, qualisue sit pestis. Cap. I Estis, uenenosus quidam uapor est in aëre concreatus, uitali inimicus spiritui, non quod propter elementarem aliquam qualitatem sibi contrarietur, sed specifica quadam proprietate. Veluti Theriaca, amica quidem est, non quia calida sit, uel frigida, sicca uel humida, sed quoniam eo uniuersa eius compositione forma resultat quaedam, uitalis formae spiritus accommodata. Sic & pestifer ille uapor, non quia calidus, frigidus, humidus uel siccus, naturae inimicus est, sed quia sua proportio quasi ad amussim proportioni contraria est, in qua spiritus consistit in corde uitalis. Et quemadmodum continuò in terra nascuntur uenena, sic saepenumero nascitur uenenosus in aere uapor, attamen non ita potens, quia magis spargitur. Nec puro stabiliti potest in aëre, quousque talis aer est spiritui conformis, & igni, qui ex suae naturae potentia alterius non recipit naturae mixtionem, unde fit quod ullam capiat putrefactionem. Sic purus & aër nullam recipiendo mixtionem, putrefieri minimè potest. Rursus uenenosus huiusmodi uapor, humano ei solùm applicatur corpori, in quo apti ad febrem extant humores, utpotè qui ad putredinem inflammationemque sunt dispositi. Etenim si uitalis potentior ipso fuerit spiritus, procul à se pellit, si uerò debilior, fugit eundem, suum ueluti contrarium opus. Quapropter est ex usu aërem, humores, & denique cor corripere, purgare, roborare. Notandum (ut rectè capias) quum dico uenenosum hunc esse uaporem, tu ne credideris ipsum fore talem secundùm formam, & totam sui naturam, quia omnes inde inficerentur. Sed huiusmodi est qualitatis, ut quàm facillimè in ueneni naturam transeat. Et propriè uenenum efficitur, quando per ipsum in humano corpore, certo quodam gradu putrefiunt humores, simul & ebulliunt. Quod communiter die tertia solet accidere, & interdum citius, maximè ubi quis superfluis abundat humoribus, praesertim sanguine & cholera. Et quando iam ueneni suscipit naturam calcis, uel arsenici, qualitatem recipit, cuius effectus est putrefacere, rodere, ardere intus & extra. Summe igitur necessum est, ut his trinis effectibus, potissimum interius, omni qua possumus industria resistamus. Epidemiae ortus causae, & quae potißimùm huic malo obnoxia sunt corpora.","prev":{"citation":"Opera omnia 575.5-7","label":"575.5 to 575.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/575.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/575.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 577.1-4","label":"577.1 to 577.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/577.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/577.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}