{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 577.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 577.5-7","ref":"577.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/577.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/577.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/577.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Sed quod hominibus uenenum est, non oportet ut semper tale caeteris sit ani mantibus, propter coelestium signorum ac animalium specierum diuersitatem. Hinc ori tur, ut de illorum opinione quid dicam, ignorem penitus, asserentium quando pestilentiale incipit in aere uenenum, quod tunc quae semper in alto degere solent auiculae, descendunt ad ima, & planitiem inhabitant. Sed quando in terra oritur, tunc lumbricos & serpentes exire dicunt de sinu terrae, & auiculas, quarum consuetudo est uolare, habitareque ad imum, sublimia petere, & montes adire. Addunt praeterea, quod quando primum in aere, post uerò in terra uenenum accenditur, interdum fugiunt animantia ex alto deorsum, & exinde rursus altiora repetunt. Hinc est quod uulgò dici solet, uultures res, seu miluos pestilentiali cedere aeri, & quae loca huiusmodi tenent milui, pestifero non subesse aeri. Saepius audiuimus hanc contagionem ab hominibus transiisse ad porcos. Fieri forsitan id potuit per aliquam, non quidem spiritus, sed carnis similitudinem. His proximè elapsis diebus semel atque iterum pestilentiae morbum ex una in alteram domum tulere feles & canes, ipsis tamen nulla ex parte hac contagione laesis. Nec ulla te propterea admiratio capiat, quod interdum sine omni nocumento, homo uel bestia praedictum suscipiant uaporem, ac tamen inficiant. Ignitum namque ferrum stupam consumit, & paleam, ipsum uerò nullatenus consumitur. Hoc enim ex recipientis subiecti dispositione prouenit, in quo potissimùm, secundùm Aristotelem, Galenum, & Auicen nam rei consistit effectus, ita ut his proximis diebus bimus nostro in ture puerulus integro stetit die, infecto cum puero, annorum plus minus septem, cibo saepius uescebatur infictiore pueri masticato, neque ullam ab ipso morbi labem suscepit, qua tamen correpti fuerunt alij longiusculè distantes. Nec nimiam habeas tua in dispositione fiduciam, cogitando te eius esse ualetudinis, ut minimè hęc tibi timenda sit contagio, sed hunc physicum obserua canonem.","prev":{"citation":"Opera omnia 577.1-4","label":"577.1 to 577.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/577.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/577.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 578","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/578","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/578"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}