{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 579","citation":"Ficino, Opera omnia 579","ref":"579","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/579","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/579","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/579.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"ANTIDOTVS. Videbitur interdum restitutus, eò quòd natura primo in aggressu uenenum à corde depulerit, tamen paulò post destituetur spiritu, eò quòd potens non erit secundùm pellendi aggressum. Ex quo primo lassata fuerit conflictu, etiam quia uenenum multiplicatum est, uel magis mutatum in malignum, uel propinquius factum cordi, quàm prius. Omnes ferè in principio aliquantulum in melius tendere uidentur, quia tunc robustior natura tantùm contra hostem omnes colligit uires, uerum in alijs minus malis aegritudinibus ad tam repentinum, tantumque non inducitur conatum. Videbitur praeterea uirtutis robur obtinere, quia dictum uenenum non alijs ut cordi membris à principio contrarium est, & quando ipsum cor aggreditur, statim interimit. Quare his in temporibus haudquaquam conuenit morbi signa examinando moram trahere, quia falleris, nec te natura expectabit, nisi administrando remedia festinaueris. Hac igitur de causa his quum temporibus febrem adesse conspexeris, p aesuppone quòd absit, uel citò futura esse possit pestis, ac ei pestilentialis curam febris administra, & eò maximè, quòd quandiu uenenosa durat aeris influentia, omnis superfluus humor facilè inficitur. Et omnis quaecunque fuerit infirmitas, in pestilentiam facilè transire poterit, febres praesertim furiosae, & continuae. Vnde communiter euenire solet, quòd hoc morboso tempore nulla praeter pestem aegritudo appareat. Quòd si aliae & multiplices quidem apparuerint aegritudines, tunc pestilentia remittitur, & cessat. Sunt nonnulla pestilentialis febris signa, uidelicet febris continua absque ordinata & manifesta declinatione, cum magna anhelitus & pectoris angustia, cum repentina pulsus debilitate, cum uniuersi corporis grauamine, praecipuè capitis, phrenesi, anxietatibus, argore, siti, sanguineis maculis pluribus in locis cum urina grossa, turbida, & qualis est iumentorum. Memineris tamen quòd signa fallunt. Aduerte insuper, quòd quicunque puer eo tempore uermium laborarit infirmitate, dici poterit pestilentia infectus, quia est materia ad pestem disposita, ut sulphur ad ignem. Hoc ueluti nescientes Medici, iuuandi studio post sunt fraudati. Et ex signis propinquae pestis ultra aëris turbiditatem, & animalium ex putredine genitorum abundantiam, est principaliter uermium multitudo, uariolarum & morbillorum, febriumque continuarum, & conclusarum, urinae turbidae, oculorum rubores, excoriationes palati, phrenesis, & uniuersaliter quaecunque infebre, qua se uersus cor frequenter dirigit humor, humanam significat complexionem ad pestem este dispositam. Scias interim, quando multo tempore pestifer uapor in aere durat, tunc aquam terraeque fructus inficit, propterea tuntius est aquam decoquere, uel ferratam, scilicet aquam, con ficere, cum eaque uinum lymphare, quia uinum fumosum est, & non conuenit, iuxta Aui ennae & Rasis sententiam, his in temporibus merum, utpotè purum. Opportunum praeterea aliqua, quae sumuntur in cibum rebus boniodoris corrigere, & cum salsis acetosisue saporibus, praesertim quando pestis post terrae motum oritur. Praestiterit quoque non parum uti rebus aridis, in locis odoriferis, & aeditis locis nascentibus, & inhabitare montes & colles. Prophylactica cura à diaela & uictus ratione in statu pestilentiali.","prev":{"citation":"Opera omnia 578-2","label":"Cap. I1I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/578-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/578-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 579-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/579-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/579-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}