{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 582.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 582.1-4","ref":"582.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/582.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/582.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/582.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Vtere temperato exer citio sub tecto, quando es in locis infectis, ieiuno stomacho, sitque locus exercitij spaciosus, alijs autem in locis facies exercitium sub diuo, & pariter ieiunus. Rustici bibant loco uini ac etum permixtum aquę. Admoneo omnes, ut non nisi summa cum cautela res tan gant ex infectis locis allatas, nec quicquam gustent ex illis, nisi coquatur, mundetur, uel abluatur. Haud equidem scio, an dicere in praesentia debeam, an silentio potius praeterire. Quod Doctorum nonnulli saepius ieiuno stomacho dare solent in potu, urinam pue ri recens emissam, uel lixiuium. Detur oro remedio rusticis accommodato. der Praeseruatrix curatio Epidemiae. De pillulis & pulueribus praeseruatiuis. cap. VI. Ecessaria nobis est bis in hebdomada, ipsa omnium compositionum regina, coelitusque tradita theriaca. Vera quidem theriaca, ut eam noscas saporem longa mora in ore conseruat, & stypticitatem ingerit uentri, aetatis esse debèt annorum quatuor, & non ultra duodecim, de ea debet antè fieri experientia in uenenatis animalibus. Theriaca electa iuxta Galeni Auerroisque sententias, securum reddit hominem ab omni ueneno, morboque uenefico. Etiam in ipsa pestilentiali febre admittitur. Dicit Galenus se inuenire theriacam, plus quàm res omnes diuinam, in conseruando, & curando. Dixit Moses Aegyptius, mirabilem factum esse cum ea experientiam in pestilentia Antiochensi. Nec silentio transeundum puto Galeni typum, dicentis: Pestem esse draconem cum corpore aëreo, qui uenenum contra hominem spirat, & theriacam purgatorium quoddam esse, purgans uenenum, & draconem domans. Accipiatur post cibum horis nouem, & ante cibum horis sex, uel septem. Qui eam sumere non potest, saltem cordi apponat, & stomacho, nasoque, & pulsibus, frequentius detur drachma una prouectis, alijs uerò drachma una, seu scrupulus unus. Qui calidae sunt temperaturae, bibant aestiuo tempore, sumpta theriaca, tertiam partem cyphi aquae rosarum cum modico aceti rosati, alij scilicet alterius complexionis, & alio tempore, sumant cum uino albo permixto cum aqua scabiosae, & melissae. Quòd si theriaca non affuerit, uel non competens fuerit tuae naturae, sume mithridatum. In alijs diebus hebdomadae sume pilulas contra morbum saltem horas quatuor, uel quinque ante cibum, unam scilicet, aut duas, uel plus, secundùm complexionem, superbibendo parum de uino albo cum aqua scabiosae, & melissae, temporibus frigidis, uel cum aqua rosae, & cum aceto rosato temporibus aestiuis.","prev":{"citation":"Opera omnia 581.5-7","label":"581.5 to 581.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/581.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/581.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 582.5-6","label":"582.5 to 582.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/582.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/582.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}