{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 583.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 583.1-4","ref":"583.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/583.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/583.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/583.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Itaque prae omnibus alijs utere duobus praedictis, scilicet theriaca, duobus diebus diuersis, & pilulis tribus saltem, quia desiccando humiditatem praeseruant à putrefactione. Etiam fortificant cor, stringunt meatus, ne uenenum transitum habeat ad cor, & ipsum illinc depellunt. Videtur mihi quòd aloe in praedictis pilulis, quando sunt tempora humida & frigida, similiter & complexio, non debet lauari, sed in alijs temporibus & complexionibus sumere pilularum compositionem in pulueribus, melius est solum quando opus est festinatione. Potest etiam sumi ante coenam tribus horis, uel quatuor, sicut etiam ante prandium. Poteris etiam semel in hebdomada, uel duabus uicibus autem plus, quando pilulae offenderent (licet nullius sint offensionis) in tempore hyemali & humido, loco pilularum sumere ficum siccum cum dimidio nucis, cum modico rutae, & parum salis, superbibendo parum aquae rosarum, uel aceti rosati. Quod si & istud te offenderet, utere loco illius non accipiendo aliquid aliud, parum panis tosti intincti in uino albo potente, cum pomo aranciae, madefacta in aceto rosato, & intincto cinnamomo. Sunt nonnulli, qui dant huiuscemodi pilulas serò, uel manè, unam scilicet pro uice: Sume ligni aloes drachmam dimidiam, tormentillae scrupulos duos, dictami albi scrupulum unum, zedoariae drachmam dimidiam, croci drachmam unam, berberis drachmam dimidiam, cornu cerui adusti scrupulos duos, sandalorum rubeorum scrupulum unum, seminis acetosae & corallorum rubeorum, boli Ar meni ana drachmam unam, camphorae scrupulos duos, gemmarum, ex quibus fit electuarium de gemmis, drachmam dimidiam, margaritarum drachmam unam, hyacinthorum drachmam dimidiam, confice cum syrupo de ribes, uel de limonibus. Ego autem in omni tempore, etiam in calido, eiuscemodi pilulas dare soleo: Sume zedoariae, ligni aloes, agrimoniae, croci, aristolochiae rotundae, dictami albi, gentianae, corticum citri, seminis citri ana scrupulum unum, coriandri praeparati, tormentillae, sandalorum rubeorum, corallorum rubeorum, rosarum rubearum, spodij, emblicorum ana drachmam unam, terrae sigillatae drachmas duas, boli Armeni drachmas quatuor, fac pilulas cum acetositate citri, quas administra cum uino albo, accto rosato albo, & aqua rosae. Ego multum adhibeo fidei huic nostrae compositioni, eam accipiendo quando non sumitur aliquid de pilulis cum aloe compositis. Etiam post operationem praedictarum pilularum additur ipsi compositioni, ambrae, musci, hyacinthi, smaragdi, topazij, margaritarum, cornu unicorni, ana scrupulus unus.","prev":{"citation":"Opera omnia 582.5-6","label":"582.5 to 582.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/582.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/582.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 583.5-7","label":"583.5 to 583.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/583.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/583.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}