{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 585.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 585.1-4","ref":"585.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/585.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/585.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/585.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Scias flosculos uitis multum conferre, si eis in cibo & potu, atque electuarijs uti consuescas, pariter & aqua scabiosae, nec non melissae, in his omnibus, quae sanis simul & infit mis administrantur, mirabilis est, eò quòd humiditates exiccet uenenosas. Et ubi in desiccando refrigeratione multa opus sit, utendum est potius aquis endiuiae, rosarum, plan taginis, aceto rosato, uel aqua, uel succo acetosellae, succo limonum, cedri, aranciorum, ci choriae, pimpinellae, fumiterrae. Quum uerò temperatis uti oportet, accipe aquam boraginis & buglossae, singulis decoctionibus impone pruna damascena, myrobalanos, & tamarindos. Et hoc memori serua mente, quod cunctis in remedijs quàm bene conueniunt haec quatuor, uidelicet uinum album, acetum album rosatum, aqua rosata, omnia aequali pondere, crocus pauxillula quantitate. Vbi absque mora & cum facilitate quadam operari necesse fuerit, administrabis quae opportuna sunt in forma subtili, & liquida, uel ad suprabibendum dato quae praediximus. Inquit Raimundus, quòd si tandiu differri potest, ut praememoratarum fiat compositio pilularum, melius esse ut exhibeantur pilusae, quàm pulueres, tum quia huiusmodi compositio melius sermentata est, qua quidem fermentatione ultra complexionalem, specificam quoque contrahit uirtutem, tum quia permanendo in stomacho magis conseruat, roborat, confortat, ac melius discurrit per corporis remotiora, suprabibendo parum alicuius liquidae substantiae, & multum abstinendo. Nec tamen ideò uolumus ut pilulae sint ualde siccae, ac induratae, imò si tales fue int, decet ut reformentur. Congruit sanguineis phlebotomia, uidelicet extrahere sanguinem, ut conseruentur, si aliâs nullum ex se fluxum sanguinis haberent. Sanguineos eos intelligo, qui decenter carnosi, colore rubei sunt, pilosi, robusti, quibus uenae amplae, & qui rebus uescuntur multi nutrimenti. His, inquam, extrahatur sanguis ex basilica dextra, inde post bimestre spacium fiat iterum minutio ex basilica sinistia. Nec una pro uice excedas pondus librae. Fiat etiam temporibus anni temperatis, ac Luna in bono & fortunato aspectu existente. Sanguis purus minuitur oriente Sole, cholericus in meridie, melancholicus in occasu, phlegmaticus in medio noctis.","prev":{"citation":"Opera omnia 584.6-7","label":"584.6 to 584.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/584.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/584.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 585.5-8","label":"585.5 to 585.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/585.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/585.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}