{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 585.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 585.5-8","ref":"585.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/585.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/585.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/585.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Vult ideò Raimundus, ut iuxta ordinem Auicennae secundùm quatuor species sanguinis praenumeratas, obseruentur in extrahendo illae quatuor horae. Cognoscuntur autem hae species, primò per earundem signa, deinde iuxta quatuor aetates, quibus dominantur, succedendo ordine praedicto. Et ubi non apparuerit multa sanguinis abundantia, uult ne penitus minutio fiat, nec causa conseruationis, nec curae. Et quum extrahere uolueris, cura ut die praecedenti fiat clystere, & exhibita sit aliqua medicina non solutiua. Nec praetermittendum duco, quòd ubi sanguis ad alios multum declinat humores, minimè sit euacuandum. Memineris Galenum & Auicennam, quanto magis medendi artem exercuênre, tan tò sempertimidiores erga phlebotomiam esse factos, eò quòd plus trahit phlebotomia ex naturali & bono, & ex spiritibus, quam ipsa medicina, ac minus temporis concedit ad discernendum malum sanguinem à bono. Conferunt infantibus & pueris ea, quae contra uermes ualent, quorum his potissimum temporibus imminet periculum, administrato illis in potu semel in hebdomada dictami drachmam unam, cum uino aliqualier styptico, siue cum uino decoctionis absynthij & nigellae, aut seminis sancti. Illiniatur item stomachus, umbilicus, gula & pectus, oleis herbisque amaris, & huiusmodi, quandoque etiam ehibebis piluias de reubarbato. Verum quia multum humida complexio, multumque ca lida periculosa est tempore pestis, opus est refrigeratione, desiccatione, & frequenti eua cuatione, quae quidem secundùm oportunitatem cum moderamine fiunt. Hunc defersacculum cordi applicatum: Sume rosarum rubearum drachmas duas, sandalorum runbeorum, corallorum rubeorum, spodij ana drachmam unam, zedoariae, ligni aloes, cinnamomi, cariophylorum, corticum citri, croci ana drachmam dimidiam. Esto diligens ut omnis expurgetur superfluitas ac cura, ne stypticus maneat uenter, sitque tardus hd solitas constrin gendum expurgationes, uel fluxus, siue superfluitates hęmorrhoides, scabies, naturales solitosque sudores planas ueteres apertas, quib. sine molestia profluit humor, lachrymae, sanguinem è naribus fluentem, solitum & ordinarium uniuersales guttas, & huiusmodi, quoniam haec dicta expurgamenta securiorem reddunt à morbo. Admoneo rerum publicarum gubernatores, secundùm Hippocratis experientiam, si fecerint, ac ordinarint ignes & fumigia ex iunipero, myrto, terebinthina, & thure, manè & serò ante posticas quarumque aedium, domuum, & habitationum, statim expelleretur ab eo loco pestis.","prev":{"citation":"Opera omnia 585.1-4","label":"585.1 to 585.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/585.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/585.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 586.1-3","label":"586.1 to 586.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/586.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/586.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}