{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 594.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 594.1-4","ref":"594.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/594.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/594.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/594.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Sume succi scabiosae uncias tres, terrae sigillatae drachmam unam cum modico uini, semini citri drachmas duas cum uino bono. Item ambram & charabe cum uino, item specierum coagulorum drachmam unam cum uino. Coagula sunt mucilagines quaedam in certis uesicis, appensae in uisceribus hoedorum & leporum. Item radicem palmae Christi cum uino. Haec quibus (ut tradidimus) sapientes utuntur, remouent uenenum à corde. Conueniunt ad conseruandum & curandum hae confectiones. Multum confide in hac nostra compositione simplici, secura, efficacissima. Accipe boli armeni drachmas duas, terrae sigillatae, corallorum rubeorum ana drachmam unam, corticum citri, zedoariae, croci ana drachmam dimidiam, sacchari rosati, rosis rubeis conditi uncias sex, acetositatis citri uncias decem, dabis semper cum uino albo & aqua rosarum, quandoque commiscendum est parum aceti rosati. Ex his etiam conficere possumus pilulis, si loco sacchari rosati accipiamus rosarum rubearum unciam dimidiam cum acetositate citri quantum sufficit. Quidam dant istas consumptiones: Sume sacchari rosati, trium sandalorum, diadraganti ana uncias quatuor, folia auri numero decem, margaritarum, hiacynthorum, ossis de corde ceruici ana drachmam unam. Item cape margaritarum scrupulum unum, sapphiri, hyacinthorum, smaragdorum drachmas duas, terrae sigillatae, trium granorum, serici crudi triti ana drachmam dimidiam, smaragdorum drachmam unam, manus Christi rosati quantumtumlibet, aquae rosarum in qua confricentur anuli aurei uel uasa aurea huiusmodi quantum sufficit. Item aquae rosarum, sacchari albi ana libram unam, sandalorum rubeorum & alborum, corallorum rubeorum, spodij ana drachmam dimidiam, margaritarum drachmam unam hiacynthorum, smaragdorum, sapphiri, ossis de corde ceruici ana scrupulum unum. Omnia aromatica conueniunt ad conseruandum & curandum, maximè quae attinent frigiditati & caliditati. Et si non conueniant ad febrilem calorem, ualent tamen aduersus uenenum ipsius, & maximè si contemperentur cum frigidis, ita ut ad frigiditatem aliquam declinent, & plus declinent stante uel temporum uel complexionum, uel febrium acutarum caliditate. Item nota quod inter terram sigillatam, & bolum armenum haec est distantia quod quamuis utraque ualeant contra uenenum & morbum, nihilominus plus utuntur sapientes terra, quàm bolo in caeteris uenenis, at in morbo pestilentiali potius è conuerso faciunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 193.5-2-7","label":"193.5 to 193.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/193.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/193.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 594.5-7","label":"594.5 to 594.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/594.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/594.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}