{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 594.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 594.5-7","ref":"594.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/594.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/594.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/594.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"In hoc conueniunt omnes, in caeteris uenenis, nil melius esse terra sigillata maximè exhibendo eam cum modico boli armeni, & granorum iuniperi, & aceto diluto secundum modum Galeni, quia statim constringit, clauditque uias pectorales, ita ut uenenum per eas transire non possit, eijcitque uenenum per uomitum. Pariter & uenenum quod per solutiua educibile, id facit administratam, tam post quàm ante casum, sed securius ante. Similiter consentiunt omnes, quod quum ad conseruandum se à peste, tùm etiam expellendum ipsam bolus armenus caetera simplicia superet omnia, maximè exhibitus cum uino albo & aqua rosarum, secundum ordinem Galcui, Serapionis & Auicennae, qui aiunt se esse expertos tempore magnae pestilentiae fuisse cum hoc faciliter & conseruatos, & sanatos humores. Est enim bolus armenus rubeus parum croceus, delicatus, frangibilis. Terra uerò sigillata aliquantulum sit rubens, gustui parum acetosa & arida, nonnihil uiscosa, nec tamen adeo tenax ut digitis adhaereat. Aduerte quod nonnunquam initium capit morbus cum sputo sanguinis abundante, hoc in casu non datur bolus, neque aliud huiusce uenenosi sanguinis strictiuum. Imò coadiuuatur iste fluxus cum rebus pectoralibus, extrahiturque sanguis ex ambabus uenis saphenae, in qualitatem complexionis. Quod si aegrotans est multum sanguineus, fit etiam minutio postmodum ex mediana, Nec sunt praetermittendae fricationes stomacho ieiuno. Fac ut admoueat naso spongiam intinctam in aqua rosarum, & aceto rosarum, & cum uino odorifero, quibus etiam saepe lauat omnes pulsus & faciem. Vbi adsit de futura phrenesi suspicio. admoueas quandoque fronti aquam rosarum cum aceto rosarum. Et nisi nimiam metuas somnolentiam, addas parum camphorae. Cura ne infirmus in profundum nimis deueniat somnum, sufficiunt enim horae sex uel quinque perdiem & noctem, siquidem dormitio multa retrahit uenenum ad intra. Ventosae à tergo positae, frictiones & ligamenta circum extremitates, conferunt ad phranesim pariter & somnolentiam.","prev":{"citation":"Opera omnia 594.1-4","label":"594.1 to 594.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/594.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/594.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 595","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/595","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/595"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}