{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 597-2","citation":"Ficino, Opera omnia 597-2","ref":"597-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/597-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/597-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/597-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Cap. XIIII. Vum opportunum non est ut extrahi possit sanguis cum uentosis uel sanguisugis, nec incendi signum, poni debent sub uel suprà, uel simul utrobique ruptoria ex dictis, & his etiam quae in sequentibus dicam compositionibus. Exhibes autem praedicta, si uideatur temporis adesse commoditas, postquam extractus est sanguis, ac parum quieuit aegrotans, uel saltem post assumptionem medicinae, & eius perfectam operationem, & non praestò affuerit qui manu operetur dato puluerem, quem si non habeas, exhibe medicinam. Si nec medicinam habueris, applica sine dilatione ruptoria supra & extra signum, cum moderatione, ut diximus, & ordine, & si tempus instet, nec quicquam adhuc factum sit, exhibe simul purgationem & ruptoria, nec cesses unquam à remediorum administratione, nec differas ut speres te omnia cum temporis commoditate facturum. Aduerte, ne super signo ponas res adeô frigidas & stipticas ut uenenum ad intra repercutiant. Vtere his quae aptè ad trahendum & resoluendum, ut sunt res calidae. Ac aliquantulum temperandę sunt quandoque, si sis eas continuaturus cum rebus frigidis, ut nimia euitetur inflammatio, nec tamen ita frigidis ut inde restringant. Nec multum metuas dolorem, quoniam uenenum trahit ad postrema. Nolo tamen toleres excessum, quoniam uires adderet ueneno, augmentaret pariter & febres, naturamque nimis lassaret. Locum ruptorij nolo per artem in totum consolides, donec tres elapsi sunt menses, hoc uerò quum facis reitera purgationem. Quidam Florentinus noster hoc uerè incidit bullam, quod cum inde ab hoc morbo ita liber esset, ut non diuersus foret à sanis, haud ita multò post quamprimum plagam consolidauit, transactis uerò pòst diebus quadraginta iterum morbo infectos bidui spacio interijt, maximè hoc quia sine purgatione plagam restrinxerat. Hoc etenim scias, quod qui post septimum perit diem, mala potius cura id euenit, quàm huiusce natura morbi. Scito quod postquam uenenum in tantum decurrit ad apostema, ut principalia membra per hoc sint alleuiata, nisi tu perbene & continuè idipsum trahas, rectifices, & purges, intrinsecum apostematis uenenum plus exasperatur, contractum uaporat ad intra & occidit. Idcirco continuè cor ipsum fortifica constringendo uias eius intus & ab extra, humores saepius euacua, uenenum plagae rectifica, purga. Nil speres certi ex illorum pręter rationem sanitatis spe, quinimo nec ad instans ob hoc à remedijs cesses, maximè si adhuc septimus non elapsus fuerit dies. Composita ruptoria & emplastra quaedam fortia.","prev":{"citation":"Opera omnia 597","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/597","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/597"},"next":{"citation":"Opera omnia 597-3","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/597-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/597-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}