{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 6.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 6.1-4","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/6.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Et post pauca Vsque in hanc horam esurimus, & sitimus, & nudi sumus, co colaphis caedimur, & instabiles sumus, & laboramus operantes manibus nostris scice comparandi uictus gratia, nunquam enim uoluit alieno labore uiuere. Et sequitur. Maledicimur, & benedicimus, persecutionem patimur, & sustinemus, blasphemamur, & obsecramus tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsima, id est, rudera, atque sordes. dem Romanis: Gloriamur in tribulationibus, scientes quòd tribulatio patientiam gignit, patientia probationem, probatio uerò spem, spes autem non confunditur, quia Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Similiter Galatis. Absit ut glorier in alio, nisi in cruce Domini nostri lesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mundo. Item, Cùm Christo affixus sum cruci, uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. Sed audi rursus quid Romanis dicat. Non accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus abba pater. Ipse enim spiritus testimonim um redditspiritui nostro, quod sumus filij Dei. Si autem filij, & haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, si tamen compatimur, ut & conglorificemur. Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae in nobis reuelabitur. Nam expectatio creaturae reuelationem filiorum Dei expectat. Idem Corinthijs. Si mortui non resurgunt, cur nos periclitamur omni hora? Quotidie morior, propter uestram gloriam, fratres quam habeo in Christo lesu Dnno nostro. Quòd secundum ho minem ad bestias pugnaui Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Rursus: Tribulamur fratres pro uestra exhortatione, & salute, quae operatur in nobis tollerantiam earundem passionum, quas & nos patimur, ut spes nostra firma sit pro uobis, sciontes quòd sicut socij passionum estis, sic eritis & consolationis. Non enim uolumus ignorare uos fratres de tribulatione nostra, quae facta est nobis in Asia, quoniam supra modum grauati sumus. Item: superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Nam & cum ue nissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus. Vnde Ephesijs ait: Ego Paulus uinctus Christi lesu pro uobis Gentibus obsecro ne deficiatis in tribulationibus meis pro uobis, quae est gloria uestra, denique ait se pro Christo legatione fungi cathena.","prev":{"citation":"Opera omnia 5.5-7","label":"5.5 to 5.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/5.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 6.5-8","label":"6.5 to 6.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/6.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}